Pagina:Archivio storico italiano, serie 3, volume 13 (1871).djvu/40

Da Wikisource.
36 dei giudizi civili in roma

reformatorum reipublice Romanorum Senatus officium exercentium ad beneplacitum domini nostri pape, per ea que vidimus et cognonimus, nunc videmus, et cognoscimus, Christi nomine invoccito, in his scriptis pronuntiamus, decernimus, et declaramus, dictum Castrum Vicarelli fuisse et esse reductum ad Casale, et ipsum tamquam inhabitatum destructum, et deguastatum ad Casale reductum esse, et ad solutionem imposite salis, focatici, jurium, mensurarum, sequimentorum, grasciarie, et aliorum jurium, pronuntiamus in his scriptis ulterius non teneri, ipsumque a dictis impositis absolvimimus, et sententialiter reddimus absolutum, pro eo quod consta nobis per idoneos testes dictum Castrum Vicarelli propter societates et brigas fuisse, et esse inhabitatum, distructum et dirutum, et dicte camere, dictisque officialibus dicte camere dictum Castrum Vicarelli de libris et requisitis dicte camere cancellavi, et delevi in totum. Lata, data, et pronuntiata fuit dicta sententia per dictum dominum Nicolaum judicem supradictum sedentem ad bancum in palatio Capitoli! pro tribunali ad jura reddenda, ut moris est, sub anno domini millesimo trecentesimo sexagesimo septimo pontificatus Domini Urbani pape quinti, indictione quinta, mensis iulii die sexto decimo, tempore nobilium virorum Ciecchi de Corciano, Ciecchi Ianecte, et collegarum ipsorum septem reformatorum reipublice Romanorum Senatus officium exercentium ad beneplacitum domini nostri pape, presente, et cum instantia petente dicto fratre Oddone monacho, syndico et procuratore dictorum abbatis, monachorum, capituli et conventus dicti monastarii, et absentibus dictis officialibus dicte camere, quorum absentia Dei presentia repleatur. Ad quam sententiam, et omnia, et singula videnda, et audienda legittime citati fuerunt per Barnabeum mandatarium curie mihi infrascripto notario referentem, et presentibus his testibus, scilicet Iohanne de Cangiano, Iano Nicolai Oddonis, et Nutio Thome Sicce notario.

Scripta per me Iacobum Mascii notarium palatinum, et actorum camere urbis, et dicte cause mandato, conscientia, et voluntate domini Nicolai judicis supradicti.