Pagina:Dresselio - Scola della patienza.djvu/782

Da Wikisource.
756 Scola della Patienza

dem: Denique lanitae tanquam Medico te tradas oportebit. Deinde in certamine laniare corpus contingit manum laedi, distorqueri lumbos, multum pulveris deglutiri, flagris caedi, et cum his omnibus interdum vinci. His rebus consideratis, si placet, certamen inito. Sin minus, vide ut puerorum more acturus sis, qui nunc pugiles ludunt, nunc gladiatores, nunc turba canunt, nunc, tragoedias agunt, cum ista viderint, admiratique fuerint. Sic, et tu nunc pugil eris, nunc gladiator; mox philosophus; postea orator, toto autem animo nihil: sed ut simius quidquid videris imitaberis, subinde aliud ex alio tibi placebit. Usitata vero displicebunt. Neque enim considerate quidquam aggressus es, neque rem totam explorasti, aut examinasti, sed temere, et frigida cupiditate impulsus. Vigilandum