Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 1, 1911 - BEIC 1819471.djvu/102

Da Wikisource.
96 baldi

Heu tantum poveros, inopes, soldisque carentes,
cernimus ad forcam canevi portare colanam!
535Non tamen hi nostri patres, iurisque ministri
attendunt quoniam, dum cercant suggere borsas,
dum tascas mungunt alienas, dumque secundant
prava ministrorum deportamenta suorum,
iustitiam privant spada, rumpuntque bilanzas,
540incagant iuri, monstrantque culamina legi.
Quam forchae melius poenam gens illa subiret,
quae forchae ad poenam menans sbirraia vocatur.
Quin datur his canibus portare licentia spadas.
Omnibus est vetitum taccare galonibus arma,
545arma barisellus, zaffus fert arma solettus,
atque hominum stronzus, cui curae tollere pegnos,
unde valenthomines, atque alto sanguine nati
ferre pudent cinctas hodierno tempore spadas,
ne quoque per gentem sbirri dicantur et ipsi.
550Si malfattorem vadunt comprendere quemquam,
prendere non bastat, sed eum spoiare comenzant.
Hic sibi mantellum, brettam levat ille, sed iste
saionem, veluti sibi solis furta licerent.
Impietas nulla est mundo crudelior ista.
555Instituuntur enim pro castigare giotones,
hi tamen ingordi sub manto iuris abarrant,
sassinantque homines, robbam cum sanguine tollunt.
At per contrarium facit haec destructio panis,
quando nocturnis animosa iuventus in horis
560itque huc, itque illuc, aliquas vel quaerere brigas,
vel matinadas dilectis fare morosis:
cum procul ascoltant cordas toccare lautti,
et frictum frictum sotanellis iungere cantum,
cumque vident modica sub luce micare politos
565seu corsalettos, seu roncas, sive celatas,
scantonant subito, scapolant, scansantque diablos,
parlantes taciti: non est hic robba guadagni.
Dixerat haec magnus Sordellus verba rasonis,