Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 1, 1911 - BEIC 1819471.djvu/121

Da Wikisource.


LIBER QUINTUS

Iamque iterum savios homines rex ipse dunarat,
conseium facitur tacito cantone palazzi,
et parlamentum stricto iuramine factum est:
prendere si possunt vel vi vel fraude guererum.
5Non vilem curant sbirrorum mittere zurmam,
namque sciunt, certumque tenent, ac saepe provarant
quod tribus in colpis illos taiabat apezzi.
Quid statuunt igitur? mestralum praetor acattat
ex illis unum, qui pro mercede quatrini
10cum schena obstaret bastonibus et stafilatis.
Hic eat et Baldum retrovet, letramque senati
porrigat, ut vista cito maiestate sigilli,
quo tam iustitiae quam libertatis imago est,
credat et in ragnam tandem moschetta trabucchet.
15Mestralus, cui nomen erat Spingarda, dobarat
se totum veluti staffetta dobarier usat:
testa capelletto tegitur, scoriada paratur,
feltriculusque brevis recamatur aposta lavacchio.
Cornettus lateri dextro, tascazza sinistro
20pendet, et in magra chiucchia celer ille galoppat.
Saepe tamen pensans quo se menchionus arisgat,
filat subtilis, tremolantes fabricat et iam
pentitus vellet tantam refudasse paciam,
cum bene cognorit, bene cum provaverit olim
25quam saccenta manus Baldi scusire zupones.
En procul hunc videt interea, qui allhora tenebat
forte canem lasso, nasantibus undique bracchis,