Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 1, 1911 - BEIC 1819471.djvu/126

Da Wikisource.
120 baldi

Causidici summum schiappant cridore solarum,
nil nisi Iasones, Imolas, et Bartola, Porcos,
in colera memorant, verbisque forantur aguzzis,
175mille vilanias sibi dicunt absque riguardo,
sed non sunt dardi, non archibusa parolae,
nam plus quam maium post verba fiuntur amici,
inque vicem lautae donant convivia coenae.
Mestrales currunt villanis tollere pegnos,
180et bastonatas pro pignore saepe riportant.
Villani positis zappis damatina videntur
cum scartabellis totam cercare piazzam.
Is dedit accusam, citat ille, prehenditur iste.
Sforzantur pochis bursas vodare baiocchis:
185sin autem sborsant subita praesone ficantur.
Hic nihil attendunt bursalem praeter ad escam.
Omnes urget enim sfrenata libido guadagni.
Baldus adest, animosa cui persona Rinaldi
splenduit et totum fecit crollare palazzum.
190Viderat armatis plenam soldatibus urbem,
vel se deceptum propter trapolare paratam,
vel per se factum capitanum forte regendam.
Interius dubitat, sibi saepeque guardat atornum.
Heu quia sunt guerrae tradimenta nociva maëstro
195qui sternit squadras uno certamine fusas,
illum fraude tamen solus traditorus achiappat.
Sic leo, qui porcos, ursosve superbus adentat,
interdum parvo donolinae dente necatur.
     Stabat homo latitans post grossi terga pilastri,
200Baldumque observans calcabat pectore fiatum,
nam prius orditam sic tramam praetor habebat,
atque beverazzum sat grande spoponderat illi.
Vix ergo Baldus portam transiverat omnem,
ecce in didellis post tergum traditor ibat,
205ut fur nocte solet feltrinis ire solettis;
dico pedum summis digitis andabat in uno
groppetto, et cauta dum Baldi mente sinistrum