Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/142

Da Wikisource.
136 baldi

ethican et phisican, animam, centumque novellas,
ut sibi stornito Baldus stopparet orecchias.
Zorneiam Scotti Philofornus retrovat illic,
quam rapit et giurat libros squarzare Thomasi.
535Alberti Magni Centaurus somnia zaffat,
vult fieri cunctis gratus, gnarusque futuri,
tollere cervellum cornacchis, prendere pisces
cum manibus, nec non sine clavi aprire seraias.
Fracassus quasdam saltantes undique ranas,
540pissantesque retro, manibus graffare laborat,
dumque unam pugno stringit, fugit altera longe.
Boccalus normas Epicuri nescio quantas
absque labore capit, complectitur, inque botazzum
claudit ne fugiant, stoppatque cocamine busum.
545Has inter follas scoperta est bestia tandem,
cui caput est asini, cui collum more camelli,
mille manus, ac mille pedes, ac mille volantes
fert alas, ventremque bovis, gambasque capronis,
quae si non caudam simiae de retro teneret,
550cum qua dattornum nequeat scazzare tavanos,
toccaret summo coeli testone solarum,
atque vorare uno vellet boccone Minervam.
Sed quia quidquid agit, cauda mancante, lasagna est,
ducitur in nihilum, meritoque chimera vocatur,
555quae parit oh magnos montes nascitque fasolus!
Hic quoque monstrum aliud duplici cum ventre videtur
qui sustentatur binis tantummodo gambis;
sic tenet impressos tacuini charta gemellos
Castora, Pollucem, monstrans signalia lunae.
560Non aliter formatur ibi vir corpore duplo,
sive viri duplices coëuntes inguine tantum.
Dicitur hic Utrum; Utrum forma ista vocatur;
qui sibimet diris semper dat verbera pugnis,
scilicet alterutrum pars haec, pars illa flagellat.
565Haec probat, illa negat, tandemque venitur in unum.
Attamen interea socii tolluntur ab uno