Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/179

Da Wikisource.

liber tertius 173

65Huic Caganiellis procedunt contra Pulecchi,
     qui quoque vocisonum murmur in astra levant.
Ipsi affrontantur capitani protinus una,
     unaque piccadis fortibus arma terunt.
Cosini lanzonus erat soda corna Limaghae,
     70quae Caganiellis pectus aguzza ferit.
Non tamen infilzat, cartae panzera repugnat,
     quae de scartozzo facta savonis erat.
Ast e contra pilum Bovis ille suburget acutum,
     saepeque Cosinum fat riculare ducem.
75Iam mistura tenet Zenzalas atque Puleccos,
     accipit horrisonam stolus uterque brigam.
Dux Zenzalarum se retro, suosque retirat,
     hunc niger in voltam Caganiellus agit;
inde videns hostis banderam iuxta volantem,
     80hanc rapit, ac terrae folta per arva trahit.
Protinus, hoc viso, zenzalica turba fugatur,
     nilque pudent lieto rege scapare viam.
Quando sbarattatum vidit Myrpraeda Cosinum,
     Myrmicoleones ducit ad arma ladros.
85Huic supra Zanninos obiectat Furfa Pedocchios,
     qui prior intratus fat sibi fare viam.
Hunc Myrpraeda salit, cui menans Furfa granarae,
     sive scopae truncum, vulnus in aure facit.
Ipse sed e tasca traxit duo grana ceserchiae,
     90artificioso tota piena foco,
qui dum Furfa parat rursum duplicare feritam,
     prima ceserchiarum iacta balotta sonat.
Guay, Pedocchie, tibi, si te nocchia illa coiasset,
     quae de bombarda ceu vomitata furit.
95Hanc non expectas, sed pungens sprone Zaninum
     cedis, at ille novem colpus amazzat equos.
Dumque simul certant, et dant pro pane fugazzam,
     utraque meschiatis squadra fit una viris.
Pulverulentus erat iam fumus ad astra levatus,
     100mescolat ingentes vitaque, morsque cridos.
Nam