Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/20

Da Wikisource.
14 baldi

et cazzafrusti de more volutat atornum,
inde manum slargans hunc lassat abire per auras,
qui procul octo mios vadit cascare deorsum.
385Quo saltu, Marmotta fugit, fugit Astaroth, atque
Belzebub ipse prior longe calcanea menat.
Ecce gravem tundis bolzam Malabolza balottis
baiulat, et lanzat crudas boiazza nosellas.
Non tamen ad Baldum timidus manigoldus acostat:
390sat sibi, quod feriat, nec non lontanus amazzet,
ut nunc qui schioppos, ut nunc qui tempore guerrae
archibusa ferunt, moschettos, paraque moschas.
Nonne saguratus quisquam, sguatarusque bisuntus,
atque pedocchiorum plenus, destructio panis,
395nonne retro muro latitans, et quattus adocchians,
lontanusque pians miram, stringensque ribaldam
mozzandamque manum, resonansque per aëra tuf tof,
solus amazzabit, passabit pectora solus,
aut tibi, de Medicis fortissime Gianne brigatis,
400terribilem cuius forzam scit mundus atornum,
aut, Borbone, tibi, francorum gloria prima,
cuius consilio nostra aetas floret et armis?
aut tandem Gonzaga tibi, Gonzaga Loyse,
cuius magnanimum pectus, forzamque leonis,
405grandezzamque animi, provas sine fine parandas
omnibus Orlandis, imo Sansonibus illis,
qui spezzant montes, portantque in tergore scoios,
scit Carlus, Carlique duces, scitque ipse diavol,
cui saepe intrepida cartellum mente dedisti?
410Sic Malabolza procul, nunc sub, nunc supra volando,
dardeggiat valido pomrancia ferrea brazzo,
quae tam praecipiti mandantur fulgure Baldo,
quam si bombardis ruerent scoccantibus arcem.
Baldus, ab impazzo tali retenutus, adirat,
415dumque parat se se vindictae, dumque cotalum
vult sibi de pedibus omnino levare travaium,
ille manigoldus scampat, scampandoque monstrat