Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/287

Da Wikisource.

saggio di varianti della tuscolana 281

licet quid sit vergogna nunquam villanus, gaioffus, canis mastinus, asinus imparavit. Ipse magnum volumen Baldi deturpavit, violavit, robbavit et castravit, ut supra diximus in Epistolium ad medesimum Scardaffum.

Caeteros autem libros abandonantes in eodem capsone, deliberavimus ad barcam hunc transferre, sed aut Deus aut diabolus non tulit hoc, nam cum pariter omnes suppositis spallis illum portare sforzaremur tantus illico terremotus et ventus et petrarum incussio sbattere comenzavit, quod relicto cophino scapinare cepimus, dubitativi quidem illam nobis montagnam adossum ruinare. Tandem extra cavernam retornati non vento, terremotuque rafinante, navim descendentes intravimus et a littore nec bene discostati vidimus illam miraculose natare terram et a nostris oculis iam quaranta miliaros longe factam et apud illam non amplius remedium est appropinquare posse, quoniam si marinari saltem ibi prendere portum minazzant, illico medesimus terremotus cum tonitruationibus et nivolorum perturbatione movetur. Ego itaque propriam ad patriam retornatus non audebam formidine quadam aperire capsulam illam, qua baldensce poëma et libros tres Zoroastrem1 posueram simul cum Moschea et Zanitonella.

Tandem animatus aperui reperique. Dum ergo multa secritudine studerem ac pocum dormirem super illos, comentariolum meum et argumenta cuiuscumque libri composui, univique libros Inferni cum prioribus Baldi gestis. Sed meam ob gentilezzam magistrum Scardaffum ciroitum duxi, et occulte studiolum meum illi palesavi. Ladronazzus itaque furtim et libros Merlini et mea pariter comentaria sustulit, et inordinatos et male castratos imprimere fecit, immo confusos et iam non Merlini libros apparentes. Verum amicorum favore suffragioque meorum suas descoperui falsitates et per rasonis forzam coactus fuit primum et verax volumen edere, nec bene tamen limatum, et multa quae in primo Scardaffi libruzzo fuerant male dolata bene dolavi, primamque in imaginem retornavi. Et haec denique bastare possunt quantum de recatatione huius voluminis.

En itaque, serenissime Princeps, tibi modum reperitionis huius voluminis diffuse spianavimus, nec me id somniasse putato quan-

  1. Cosí vuole si legga l’errata-corrige: mentre il testo recava «libros quinque De inferno» [Ed.].