Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/68

Da Wikisource.
62 baldi

talibus in bandis tortas parit et tortellos.
100Hic patrem alloquitur Tiphim, Tiphisque sirocchias,
grataque praestata est tanto udientia messo.
Ergo novam tandem tulit hinc Cipada recettam,
per quam trippiferum valet aquistare poëtam,
cui Maro sit zagus, et mulae striggiator Homerus.
105Ergo putinellus clara de stirpe Folenghi
eligitur patribus populoque insemma dunato,
ponitur in medium, quem publica spesa Cipadae
nutriat, et tassis nemo scusetur ab illis;
utilitas quoniam cunctis est publica, quando
110sit comunis honor cunctis nutrire poëtam,
qui sonet et cantet cum piva gesta Cipadae.
Mox fuit apparsum toto miracol in orbe,
quale aiunt magno quondam evenisse Platoni,
quem pascebat apum squadronus melle putinum:
115sic quoque quottidie passabat nigra frequenter
merla Padum, portans infanti pabula becco,
qua propter nomen Merlini venit ab inde,
motivumque frequens coepit celebrarier illud:
— Merla Padum passat propter nutrire Cocaium. —
120Traditur inde viro savio, doctoque pedanto
Merlinus puer, et versu prosaque peritus
cum sociis multis ivit studiare Bolognam,
et philosophastri baias sentire Peretti;
unde comenzavit super illas torcere nasum,
125inque Petri hispani chartis salcicia coxit.
Ad macaronaeas potius se tradidit artes,
in quibus a teneris ungis fuit ille Cocaio
praeceptore datus, pinguisque poëta dicatus.
Dum Pomponazzus legit ergo Perettus, et omnes
130voltat Aristotelis magnos sotosora librazzos,
carmina Merlinus secum macaronica pensat
et giurat nihil hac festivius arte trovari.
     Ergo per obscuras dum praticat ille cavernas,
ecce hic apparet Baldo, velut ante notatur,