Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/56

Da Wikisource.

iuvenilia. 53

singulis mensibus ad quemlibet regis mandata perferre. Probatur idem, 3o, ex Albumasar1 in suo Magno Introductorio tract. 3o differentia 3a, quia Sol, planetarum nobilissimus et maxime activus, debuit in medio collocari: alias, si superius fuisset positus, non potuisset commode in haec inferiora agere; si vero infra, neque commode potuisset suam virtutem his inferioribus communicare, nam et nimis tarde fuisset motus propter distantiam a primo mobili, et calore suo potius obfuisset: recte igitur etc.. Huc allusit Phoebus2, ab Ovidio 2o Met., filium Phaetontem3 solis quadrigam conscensurum ita admonens:

Altius egressus, caelestia signa cremabis.


Probatur, 4o, ex antiquis dierum hebdomadae4 institutoribus, qui diebus nomina a planetis imposuerunt, cuilibet videlicet ab eo qui prima diei illius hora dominium obtinet. Nam singuli planetae singulis horis diei, suo ordine, praeesse dicuntur ab astronomis: unde, cum dies contineat 24 horas, necesse est ut, si die sabbati prima hora dominatur Saturnus a quo denominatur, sequenti die prima hora dominetur planeta ordine retrogredo5 sequens duobus intermissis, nempe ☼, a quo denominatur dies Solis. Nam si prima hora sabbati dominatur Saturnus, 2a dominabitur Iupiter, 3a ♂, 4 ☼, 5 ♀, 6 ☿, 7 ☽, 8 Saturnus, 9 Iupiter, 10 Mars, 11 ☼, 12 ♀, 13 ☿, 14 ☽, 15 Saturnus, 16 ♃, 17 ♂, 18 ☼, 19 ♀, 20 ☿, 21 ☽, 22 ♄, 23 ♃, 24 ♂: prima hora diei sequentis ☼, et sic deinceps. Ex quo patet cur non denominentur dies planetarum secundum ordinem immediate, sed semper secundum ordinem retrogredum5 duobus intermissis, quia nimirum hoc ordine praesunt horis dierum6; qui ordo minime tali esset, nisi planetae7 eo ordine ponerentur quem diximus. Extant hac re duo carmina, ut sciatur quibus horis diei quilibet planeta dominetur, in quibus apparet etiam quem ordinem inter se habeant:

Cynthia, ☿, ♀ et ☼, Mars, Iove, Saturnus ordine retrogredo sibi quivis vendicat horas8.


[Obiicies]Obiicies, ☼ non posse esse in medio planetarum, cum nunquam patiatur eclipsim a ☿ vel a ♀, ac proinde non sit supra illos; alias

  1. 2. Albunasar
  2. 8. Febus
  3. 9. Faetontem
  4. 11. ebdomadae
  5. 5,0 5,1 17, 24. l. retrogrado, retrogradum: ma cfr. lin. 31. —
  6. 25. diebus
  7. 26. planete
  8. 31. oras