Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/60

Da Wikisource.

iuvenilia. 57

ab Aristotele, ut Simplicium, in p.o Caeli com. 6, Proclum et Ficinum; cum alii omnes apud Philoponum in opere Adversus Proclum in sol.e 13 arg. parte 15, Taurus p.o Commentariorum in Timaeo1, Plotinus lib. De mundo, ut patet etiam ex Porphyrio in Timaeo112, Philoponus in sol. 6 arg. parte p.a et 14, et ubi supra parte p.a, et a 13 usque ad finem, Albertus Magnus p.o Caeli trac. p.o c. 4, et alii, sentiant, Platonem, opinionem quam nos exposuimus secutum, ab Aristotele plurimum dissensisse. Platonem secuti sunt, ex Platonicis, Taurus Porphyrius et Plotinus; et ex Patribus, inter graecos, D. Basilius in Hexamero3, D. Chrysostomus in Homilia4 10; inter latinos, D. Ambrosius in suo Hexamero15, D. Augustinus in p.o Super Genesim; et inter scholasticos5, D. Bonaventura et alii.

[2a opinio.]Secunda opinio fuit Aristotelis, qui primus omnium, ut refert Philoponus in sol.e 13 arg. parte 15, existimavit caelum esse naturae distinctae ab elementis; quamvis Plutarchus, lib. 2o De placitis c. 11, dicat Aristotelem sensisse caelum esse compositum ex quinto corpore, vel ex igne, vel caloris rigorisque mixtura. Sed locus ille erratus est, cum constet aliam esse sententiam Aristotelis, et idem Plutarchus, lib. 1 c. 3 et alibi, meminerit huius quinti corporis quod ponitur ab Aristotele tanquam natura distinctum ab elementis. Hanc opinionem Aristotelis complexi sunt omnes Peripatetici graeci et latini, omnesque scholastici5.

[Conclusio p.a]Dico, primo, caelum esse corpus distinctum a quatuor elementis. Conclusio est Aristotelis,[Probatur p.o] in hoc lib. a tex....§ 1 usque ad 17: primo, quia motus circularis est simplex et distinctus a recto; sed motus simplex distinctus debetur corpori simplici distincto; ergo, cum motus simplex circularis sit proprius caeli, sicut rectus elementorum, sequitur caelum esse corpus simplex ab elementis distinctum. Maior, idest motum circularem simplicem esse, patet ex t. 5 et 6 huius lib. ; et similiter, esse distinctum a motu recto. Minor probatur ex t. 7, ubi habetur corpori simplici6 assignandum esse motum simplicem, et ex t. 9, ubi habetur unius simplicis corporis esse unum tantum motum secundum naturam. Quod assumitur in conseguentia, patet sensu. Adverte autem hic, vim huius argumenti totam pendere ex eo quod dicitur t. 5: Natura est principium motus. Ex quo patet, diversum motum diversam indicare na–

  1. 3, 4. Timeo
  2. 4. ex Plotino Porf. in timeo
  3. 10, 11. Examero
  4. 10. Grisostomus in Omilia
  5. 5,0 5,1 11–12, 21. scolast....
  6. 29 — 30. corporis simplicis

  1. [1] Manca nel codice il numero del testo.