Pagina:Le opere di Galileo Galilei VII.djvu/558

Da Wikisource.
550 dal libro di g. b. morin

Nicolaus Copernicus Torinensis, foelicissimo certe ad ingenium coeli positu, ut in eius genesi apud Iunctinum cernere licet. Is ergo, ingenium a natura nactus mathematicum, astronomiae praesertim serio excolendae operam dedit.... ac Pythagoreis apud Ciceronem et Plutarchum animadversis, qui Solem in mundi centro quiescentem, Terram vero mobilem extra mundi centrum, collocassent, inde.... occasione sumpta, et Sole Terraque similiter transpositis, universas motuum coelestium apparentias tanta solertia, facilitate et mundanae machinae concinnitate ex ea hypothesi primus demonstravit, ut.... plurimos.... ad suam de Telluris motu sententiam pertraxerit.... qui etiam aliter sentientes non verentur superstitiosos, timidos et ignorantia coecos appellare: ut videre est apud ipsum Kepplerum, in fine libri I Astronomiae Copernicanae, his verbis: Hodierno tempore praestantissimi quique philosophorum et astronomorum Copernico astipulantur.... et paulo infra: Quamquam vulgus litteratorum, haud multo altius sapiens illitteratis, foras quidem authoritates praetendunt, secum ipsi vero prius absurdum et insuetum dogma falsitatis damnant, ignorantia caeci, etc.: quibus constat evidenter, illos non tantum animi et exercitationis gratia dogma istud usurpasse, sed eius quoque fidem promovere voluisse. Atque certum est, quod si Tellus nullum unquam circa suum axem, saltem dogma ipsum circa Tellurem suum gyrum absolvit, toto sparsum orbe terrarum, veteri de Telluris quiete in mundi centro acceptius, ingeniis praesertim novitatum avidis: tanta fuit praestantissimis illis philosophis et astronomis credulitas, indeque dogmatis authoribus seducendi facilitas!

Imprimis vero notandum occurrit, huic dogmati idem prorsus quod haeresi in religione accidisse: quod, nempe, a ventate divisum atque alienum, neque etiam in se unum atque indivisum consistere potuerit, sed se ipsum subdiviserit, quoad imaginari licuit; alla enim est de ilio Terrae motu sententia Copernici, alla Keppleri, et alla Origani atque Longomontani, ut patebit capite proximo: tam bene sibi constat falsitas, parentum authoritati sic plurimum derogans. Quis enim Kepplero postponet Copernicum? et tamen hic ab ilio redarguito, vicissimque Kepplerus a Longomontano. Sed quis horum singulis postponet Aristo- telem, Ptolemaeum et Tychonem, pro Telluris quiete unanimes?....

Caput III.

Quibus in genere rationibus problema de Telluris motu fuerit hactenus agitatum.

[pag. 5.]Quicumque Telluris sive quietem sive motum asseverant, ex iisdem tribus fontibus suas rationes atque argumenta deprehenduntur deducere: quippe ex Sacra Scriptura, astronomia et physica....