Pagina:Le opere di Galileo Galilei VII.djvu/560

Da Wikisource.
552 dal libro di g. b. morin


hoc est geometricis et opticis, huc usque certo definire nequiverint homines, machinam illam variis instrumentis tubisque opticis attentissime speculantes, an Terra an vero coelum moveatur. Problema mehercle ridiculum. . . .

Caput VI.

Cur Telluris quies sive motus nequeat astronomico demonstrari.

[pag. 21.]Confuse rationem attigit Lansbergius . . . . at propriam atque distinctam sic assignamus.

Astronomia versatur circa motus corporum coelestium: est autem motus sensibile commune tactui et visui, ideoque opticae subiectum: at si visus etiam circa proprium fallitur obiectum, dum colores apparentes putat esse veros, multo facilius decipietur circa commune, qualis est motus. . . .

Caput VII.

Physicis tantum rationibus solubile est problema de Telluris motu vel quiete.

. . . . [pag. 24-25.]Est enim Terrae vel Solis quies in mundi centro primum astronomiae principium ei [Lansbergio] supponendum . . . . Cum ergo astronomia subordinetur plhysicae . . . . dubium non est quin . . . . primum astronomiae principium, cui, nec sensu nec simplici apprehensione cognoscibili, ipsa tota innititur, debeat a physica demonstrari.

Hunc vero sequemur ordinem, maioris doctrinae et exercitationis gratia: ut imprimis eorum rationes afferamus, qui Terram extra mundi centrum collocant; tum eorum qui eamdem, sive in ipso centro sive extra, mobilem faciunt; singularumque vanitatem ostendamus, ne illis amplius ingenia fascinentur dubiisve coarctentur: deinde autem, e contra, ostendamus, Tellurem esse in centro universi, tum illam in ipso centro quiescere, non quidem rationibus huc usque incassum adhibitis, sed novis atque rem ipsam necessario concludentibus.

Caput VIII.

Complectens praecipuas rationes physicas atque mixtas, quibus Copernicani contendunt, Terram non esse in centro universi, cum rationum ipsarum refutationibus.

. . . . . [pag. 25-27]Prima igitur eorum ratio pro excentricitate Terrae, potius querelae nomen meretur quam rationis. Conqueruntur enim quod Tycho, ad Solem constituendum planetariorum motuum centrum et Terram in mundi centro, tantum inverterit systema Copernici . . . .