Pagina:Le opere di Galileo Galilei VII.djvu/562

Da Wikisource.
554 dal libro di g. b. morin


[pag. 28-30.]Quinta ratio est ab eodem fine. Dicit enim Lansbergius, ibidem, Terram extra centrum in medio planetarum fuisse positam, ut esset veluti scala, qua superiores sphaeras, Martis, Iovis, Satùrni atque fixarum, mensuraret homo, indeque certus esset quod, ut Deus dedit illi scientiam mensurandi coelum, ita post hanc vitam eius possessionem atque usum sit ei concessurus. Cui enim usui (ait) ista dimensio, nisi ut doceat hominem, quod tam apte mensurare novit, suo tempore quoque occupaturum?

Verum non metitur homo ea scala atque scientia tertium coelum, sive beatorum sedem, sed tantum inferiores: hos ergo tantum post hanc vitam occupabit, non illud, ex Lansbergio? quod Fidei repugnat.

Sexta ratio est Keppleri, adhuc a fine. Ait enim, libro 4 Astronomiae Copernicanae, pag. 549, quod non decuit ut homo, mundi incola et speculator futurus, in uno eius loco, velut in cubiculo clauso, resideret, quo modo ad dimensionem et contemplationem syderum tam remotorum nunquam pervenisset, nisi dotibus aliis supra quam humanis fuisset praeditus; quin potius, his quos nunc habet oculis et his mentis facultatibus instructus, in hoc aedificio amplissimo translatione annua Telluris, domicilii sui, circumambulare, stationes, ut solent mensores, diversas capere, hoc est spatiari, debuit, ut singula domus membra tanto rectius intueri et dimetiri posset.

Ad haec autem respondetur, verum quidem esse quod si homo in mundi centro velut in clauso cubiculo resideret, nunquam eo modo ad syderum dimensionem contemplationemque pervenisset; at falsum est, eum sic ibi residere, cum inde spectet undique sydera et planetas singulos, in aethere undequaque patente: nec ei opus est, motu annuo transferri et circumambulare, ut planetis fiat propinquior ad eos mensurandos, cum ipsi propriis motibus ad hominem accedant, dum fiunt perigaei, ideoque in centro quiescens idem possit quod circumambulans, commodiusque. Et quia fatentur, hominem coelestes motus contemplandi gratia fuisse in Terra constitutum, etiam fateantur oportet, illum eam ob rem melius in centro mundi constitui plane immobilem, quam vel extra centrum, vel in ipso centro mobilem. Naturalis enim contemplatio sive speculatio est simplex rationis intuitus circa obiectum, et quo hic simplicior est, eo contemplatio perfectior: atqui longe simplicior est intuitus rationis circa solum astrorum motum externum, quam circa hunc simulque ipsius contemplantis internum motum, quandoquidem ambos perpetuo spectari volunt Copernicani, proindeque mentem distrahi: est igitur longe commodius congruentiusque, planetae motum circa se vel sui respectu contemplanti quiescere, quam moveri; cum praesertim contemplatio sit mentis circa obiectum quies placida, quam (si esset de motu circa contemplantem) ipsius contemplantis motus attendendus perturbaret. Adde quod ex homine in mundi centro quiescente, multo clarius elucet Dei circa illum