Pagina:Le opere di Galileo Galilei VII.djvu/569

Da Wikisource.

famosi et antiqui problematis ecc. 561


bintrans, rursus descendet in idem centrum, at non ut medium corporis terrestris, vel ut suo toti uniatur, aut quod a Terra trahatur, quae nulla est. . . . Non ergo a lapide quaeritur ipsum centrum ut centrum Terrae vel aquae vel aeris; neque centrum ipsum est centrum per se cuiusquam talium corporum, sed tantum per accidens, ut patet valdeque notandum est: ergo tantum quaeritur ut centrum coeli. . . .

. . . . Praeterea refert Georgius Agricola, libro 5 De natura fossilium, quod cum, in [pag. 122.]Franconiae fodina ferri quam magnetum vocant, operarii, definito labore perfuncti, cuneos et malleos de manibus in solo cuniculi (ut fieri solet) deposuissent, postero die ad eundem laborem redeuntes, instrumenta non invenerunt in solo cuniculi in quo deposita fuerant, sed ad superiorem alterius lateris ipsius cuniculi partem, ex qua lapidis magnetis viribus attracta pendebant. . . .

. . . . Sic enim (referente Georgio Agricola supra citato) in Alexandria Aegypti [pag. 121-125.] laquearibus templi Serapis validi magnetes accommodati, statuam aeneam, in cuius capite ferrum erat inclusum, tenuere suspensam, ut nec solum nec culmen attingeret. . . . Quod si Tellus gravia, ut magnes ferrum, attraheret, nequidem pedes nudos vis hominis ex Terra avelleret: idque confirmat Kepplerus ipse libro 1, pag. 137, dum lapides, super Terram existentes, virtute tractoria ei alligari dixit. At homo pedes nudos elevat, sine ullo resistentiae sensu: nullo igitur modo Tellus gravia attrahit.

De materiae autem ad motum inertia, quae, ex Kepplero, libro 1, pag. 118, motui, hoc est Telluris tractrici, resistit, proindeque multo magis animalium motrici, nihil dico, cum in comparatione vincendae tractricis Terrae, quae montem etiam aut quid gravius ex aere attraheret, sit piane insensibilis Solum addo, quod si verum esset, gravia in aere ob materiae inertiam tractrici Telluris reniti, ibi plus esset renitentiae ubi plus materiae, proindeque maiora et densiora tardius descenderent, minora vero et rariora velocius, iuxta proportiones materiae gravium; hoc est, grave centuplo maius et densius, centuplo tardius descenderet, cum tractio ponatur fieri ab eadem Telluris virtute: quod est absurdissi 30 mum et experientiae omnino contrarium. . . .

· · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · ·
· · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · ·