Pagina:Leopardi - Dissertazioni filosofiche, Antenore.djvu/384

Da Wikisource.

II ■ RACCOLTA ANTOLOGICA possibilitatem non esse rationem suffìcientem existentiae, ac proinde ex eo, quod aliquid possibile sit a priori, non tamen in- telligitur, cur existat. 49. Jacquier, Met. 1, c. 11, a. 1, 22 (Ente, §§ 12-14): Possibilitas rerum absoluta, et primaria est indipendens a voluntate divina. (...) Prob. 2. Si possibilitas rerum absoluta penderet a voluntate Dei, rerum possibilium ideae potuissent esse in mente Divina ideae re¬ rum impossibilium, ergo essent mutabiles ideae, quae sunt in mente Divina, ac proinde non essent necessariae; ergo non es¬ sent essentiales Deo, ideoque Deus posset concipi sine ideis re¬ rum possibilium. Sed si Deus concipi possit sine ideis rerum possibilium, possibile est, ut Deus sit aliquando sine cognitione rerum possibilium, quod repugnat. 50. Jacquier, Met. 1, c. iv, a. 1, 51-53 (Ente, §§ 46-47): Ex nihilo oriri dicitur aliquod, dum ita existere incipit, ut nihil ejus antea existerit. Contra autem annihilari dicitur aliquid, dum ita existere defìnit, ut nihil ejus postea supersit. (...)• Hinc patet, composita oriri posse, licet non educantur ex nihilo (...). Similiter composita inferire possunt, licet non redigantur in nihilum (...). Ens simplex ex composito oriri nequit. Etenim ponamus, si fieri potest, ens simplex ex composito oriri. Quoniam compositum constat ex pluribus partibus distinctis, quidquid ex composit oritur, hoc est, quidquid existere incipit, illud oriri debet, vel facta partium dissolutione, vel nova partium dissolutarum facta connexione, et quidem, nihil aliud hi partibus accidere posse, evidens est. Si partes dissolutae novo quodam modo conjun- gantur, prodit ens compositum, non simplex. Si facta partium dissolutione aliquid prodit, vel existere incipit ens composi¬ tum, quod antea non existebat, vel si ens simplex prodit, nul- lum ens existere incipit, quod antea non extiterit; ac proinde ens simplex ex composito oriri non potest. 408