Pagina:Michiel - Notizia d'opere di disegno, 1800.djvu/232

Da Wikisource.

205

pra l’armonia (Chiliad. I. Cent. II. Prov. 63.) ne adduce una particolare di lui spiegazione, ma premettendovi queste belle parole: Cum hæc meis illinirem commentariis, forte fortuna supervenit Ambrosius Leo Nolanus, philosophus huius tempestatis eximius, & in pervestigandis disciplinarum mysteriis incredibili quadam diligentia solertiaque præditus, neque vero mediocriter exercitatus evolvendis & excutiendis utriusque linguæ scriptoribus. Delle cose di disegno aveva egli pure conoscenza e prendeva diletto a trattarne; talchè scrivendo de nobilitate rerum (Cap. 41.), inserì notizie di due lavori di Daniele Arcioni, ignoto lavoratore a niello ed a smalto in Milano, e di Caradosso Foppa da Pavia, altramente detto Milanese, plasticatore ed orefice eccellente già conosciuto; le quali è bene che coll’eleganti parole dell’autore qui si riportino. Quin etiam nostra tempestate duorum Mediolanensium genere, sculptura clarissimorum, opera subtilissima & ingeniosissima florescunt atque prædicantur. Alteri Caradossus, alteri Danieles ex familia Arcionum nomen est. Verum hic in eo genere præsertim pollet quod niellum novato verbo appellant, neque aliter in eo splendet quod vitreum est, ipsi vero fusores smaltum vocant. Nam in hisce tanta subtilitate & ratione hic usus esse probatur, ut ab omnibus in ea arte claris summo honore habitus sit. Quid quod opera eius tam mira digestione iuncturaque & gratia gaudent, ut antiquorum signa præclarissima ad certamina convocare valeant; inter quæ salinum confecisse constat ex quatuordecim unciis argenti. Est autem uncia pondus septenorum aureorum cum dimidio aurei; quod Roma invenit qui septicentis aureis emit. Nam aureus est nummus ex auro impressus octoginta granorum tritici pondere. Caradossus vero eductis imaginibus eminentibusque & scul-


ptis