Pagina:Statuta Castri Mazzani 1542.djvu/16

Da Wikisource.

2

quam minime in p(rese)ntiar(um) inveniuntur in scriptis p(rese)ntibus statutis in serere, et anectere duxit fore, et esse necessarium, oportunumq(ue) ad hoc eligi debere Viros idoneos, ac fideles, iustitiæ cultores, et pacis, ut una cum prefatis Ill(ustribus) D(omi)nis de(ct)a cap(itu)la, et ordinamenta iterum, et de novo conficiantur ab eis, ac etiam si qua alia in dictis infra(scri)ttis statutis corrigenda, vel melioranda, aut emendanda fuerint, ipsor(um) arbitrio corrigantur, moderentur, et emendentur, quibus electis viris semper adsint, et adesse debeant spectabiles viri Paulutius de Paulutijs, Alexander Ioannis Pauli, Franciscus Penti, et Iulianus Vescichelli quatuor Massarij, et antepositi dicti Castri, electiq(ue) sunt a pred(ic)ta Universitate, una cu(m) praed(ic)tis spectabilibus viris, et Massarijs ad pr(aefa)ta et infrascripta providi viri videlicet.


Prologus



Qui Massarij et electi, ac deputati praed(ic)ti una cu(m) praefatis Ill(ustribus) D(omi)nis p(ro) tota Universitate praed(ic)ta infra(scri)tta statuta, ac omnia, et si(n)gula cap(itu)la in [in] eis prout infra contenta reformaverunt observariq(ue) iusserunt, et mandaverunt eaq(ue) in dicto Castro locu(m) habere decreverunt, quia æqualiter inter omnes Iustitia(m) ministrari censuerunt, ut a malis moribus legum desertores retrahantur, boniq(ue) digna præmia, honoresq(ue) condecentes queant consequi, cu(m) de iure, unicuiq(ue) quod suu(m) est iustitia reddat. Ex qua libertas viget, Respublica augetur, et humana societas conservatur, iura enim quoq(ue) debiliu(m) auxilia sunt, et frena potentu(m). Quapropter vos Mazzanenses tamq(uam) dilectos obedientiae filios, et vestror(um) D(omi)nor(um) fideles subditos, iri monitos maxima dilectione v(est)ri p(refa)ti D(omi)ni mandaverunt, ut a vobis Blasfemia, Rixa, Contentiones, emulationes, deceptiones, periuria, seditiones, ignominiosa verba omni venenositate ac amara lue plena, seditiones, furta, adulteria, sacrilegia Iurgia