Pagina:Tiraboschi - Storia della letteratura italiana, Tomo VII, parte 4, Classici italiani, 1824, XIII.djvu/521

Da Wikisource.

2.{83 arbitrabar. A«1 eumdcm etiam Felicem libellum cum utilem tum jucundum de optima victus ratione perscripsi, et Franciscus Cheregatus Antistes Aprutinis amicorum suavissimus libellum mihi extorsit, et publicavit, quem de regione et moribus Moscovitarum ad Itufiiru Archiepiscopum Cosentinum composueram. Et profecto in iis omnibus constitissem, nisi me incredibilis urbis clades ad magnitudinem scelerati facinoris posteris tradendam , et Victoria Columna liberali benignitate ad intermissum historiarum munus omnino revocassent. Quod totum consilii mei propositum, postquam ita postulastis, explicare non erubui, ut sciretis, me historias illas , quae ne mihi quidem ipsi plane probantur, si non felici , at certe multo liberali cum labore conscripsisse; ut iis tribus et triginta annis maximarum rerum toto orbe gestarum memoriam vigiliis nostris maxime diuturnam redderemus , si viri doctissimi tam honestum munus ut periculosum aut inane suscipere recusassent. Non facile enim patior hujus aetatis memoriam , quamquam miserae Italiae luctuosam semper fu luram, vel interire, vel ab ineptis et maligne contra rerum fidem falsa narrantibus literis demandari , uti quosdam impudenter fecisse, absque ullo sensu impendentis ignominiae, cum multo nostro risu conspicimus, quorum opera nihil magis obruet quam constans hominum fama, ac simul illa ipsa, quam ingenui veneratur , vivacissima atque firmissima veritas jugulabit De iis autem nihil dico , qui quum arcana scribant, quae occultari velint, otio atque oleo intemperanter abutuntur. Quorum princeps est Massainus senex erudite et salse maledicus, qui luculentos invectivarum libros, quibus aliquorum Pontificum et Cardinalium aetatis suae famam capitalissime proscidit , in ipso suo funere publicandos reservat. Sed profecto multos summae eruditionis summique judicii homines a juvanda vel oblectanda posteritate, et ab extendenda nominis dignitate , cum variae res, tum obscuriores ac honestissimae causae retardant , et impediunt, multos angusta res domi ad alienam utilioremque operam traduxit, multos ultro quaesita servitus occupavit, plures saeva tempora, domestici casus , incommoda valetudo TlILVBOSCHl, Vul. XIII. 33