Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/125

Da Wikisource.

ccapita cxxv-cxxvi 115

CAPUT CXXV

PER QUAM FABULAM IUS CIVILE PROPINQUAT VERO

Sed per eiusmodi fabulas vides ius civile, quo longius a iure maiorum gentium abscedit, nempe a veritate violentiae, eo propius accedere ad ius naturale, hoc est ad veri pudorem.

CAPUT CXXVI

CUR ROMANI IURIS MAIORUM GENTIUM
TESTES PRAECIPUI?

[ij Sed heic certe illud quaeras: cur romani uni ex omnibus nationibus testimonium maiorum gentium iuris perhibeant?

Romani iure gentium digni orbis imperio.

[2] Quia mira Romuli magnanimitas Romae condendae in potentissimi ethruscorum regni confinio, quod universo mari infero ad fretum usque Siculum nomen dabat, et inter innumeras minutas quidem sed fortissimas optimatium respublicas, quot supra 1 cum divo Augustino vidimus, et invicta gentis romanae fortitudo adversus servitutem foris, et acris romanorum patrum sui quiritium iuris custodia adversus tyrannidem et plebis libertatem domi, in qua ceteros aliarum rerumpublicarum optimates superasse argumento est, quod romana gentes omnes subegerit. Unde est felicitas consecuta, ut terrarum orbis, iure gentium nempe per iusta bella victus, romano imperio universus paruerit; eae occasiones praestitere, ut romani patres praeter ceteras nationes ius gentium maiorum, seu ius privatae violentiae2, ex quo respublicae primum ortae, in illa, quae nuper memoravimus3, violentiae imitamenta conversum diligentissime custodierint; et vim, domi ademptam, foris

  1. Cap. CIV.
  2. Cap. C.
  3. Cap. CXXV [sic per CXXV].