Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/73

Da Wikisource.

capita lix-lx 63

quatenus iubet aequum bonum voluntati, est aeternae voluntatis aeterna iustitia. Et iubet, qua amplitudine mox vidimus, suum cuique, et defínitur «constans et perpetua», hoc est aeterna, «voluntas suum cuique tribuendi»1.

CAPUT LIX

IUSTITIA OMNIS SOCIETATIS FUNDAMENTUM

Cumque et verum et aequum bonum sit duplex fundamentum omnis societatis2, cumque id dictet ipsa iustitia3, merito Scipio Africanus, apud Ciceronem, referente Augustino4, docet «sine iustitia nullam stare posse civilem societatem». Quod firmat Aristoteles exemplo satis gravi latronum, qui, nisi ex aequo praeda distribuatur, in ea, quanquam iniuriae, societate non perstant; et Cicero altero exemplo satis acuto membri in corpore animanti, quod si alimenta aliis quoque membris distribuenda ad se cuncta corripiat, contabescentibus aliis, totum corpus et, cuna corpore, se quoque corrumpit.

CAPUT LX

DE DUPLICI SOCIETATE AEQUALI
ET INAEQUALI PERSONARUM

[1] Societas autem omnis est utilitatum communicatio: eae autem utilitates communicantur aut inter aequales aut inter inaequales. Hinc in ea communicatione duae minimum utilitates, duae minimum personae considerantur, aut saltem una utilitas comparate ad duas personas replicata. Nam in omni conamensu quatuor omnino spectantur, quod de geometrico est exploratum: arithmeticus autem quanquam tribus numeris constet, tamen numerus, qui est regula reliquorum duum, repli-

  1. Dig., I, 1 (De iustitia et iure), 10.
  2. Cap. XLV.
  3. Capite superiori.
  4. De civitate Dei, lib. II. cap. 21.