Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
ex poeseos origine consectanea | 385 |
XXXII
Iurisconsulti tales quales primi poetae.
[34] Quia iurisconsulti fuerunt proprii vates romanorum, qui poetas heroes in sua origine antiquissima referebant.
XXXIII
[35] Hinc poetae antiquas locutiones usurpant, qui olim sua antiquarum legum lingua loquebantur.
XXXIV
Cur iurisconsulti custodes latinae puritatis?
[36] Qui mos mansit iurisconsultis, ut monstrant illa «familiae erciscundae», «communi dividundo», «finium regundorum», «iure dicundo», «inter bonos bene agier», «res mancipi», et alia innumera antiquitatis: unde, consenescente lingua, iurisconsulti eius puritatem formularum custodia conservarunt, quod Laurentius Valla minus intellexit1.