Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
CAPUT VIII1
DE CHRISTIANAE MORALIS VERITATE
Vita Christiana quae? — Virtus Christiana quae?
Principiis christianae religionis veris, metaphysicae ope, demonstratis2, gradum fecimus ad christianam moralem, primariam metaphysicae christianae et theologiae revelatae sobolem; et vidimus3 virtutem esse vim veri quae cum cupiditate pugnat. Igitur vera ethica christiana, quae docet «militiam esse vitam hominis super terram», et definit, cum Apostolo, virtutem: «legem mentis, quae pugnat cum lege membrorum».