Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/305

Da Wikisource.

adversus plutarchum 563

si uni regnum suffragarentur, patres suffragationem probabant. Et reges sic creati nihil aliud erant nisi ordinis domi principes, foris duces. Igitur, non fortuna populi romani, sed patrum sapientia creatus Numa, pietate clarus, qui ferocem populum, qualem sub Romulo oportuit, religione mitigaret; patrum sapientia creatus Tullus, disciplinae militaris solers, qui militum robur arte dirigeret; et sic deinceps.

[6] Nam illa tanto philosopho indigna: ut anseres Manlium excitarint1. Nam quod militaris disciplinae flagitium, cuna Galli sex perpetuos menses Capitolium acriter obsiderent, obdormire vigilias? Anseres in omen a duce accepti, quo militibus augeret augurio animos.

[7] — Coriolani inventa forte mater, quae illius deliniret in patriam ingratam iras2. — Quasi non quaevis pro patria obsecratio, iis temporibus quibus tantopere patria cara erat, optimum civem, iniuria eiectum, ad ipsius pietatem convertisset!

[8] — Camillus forte intervenir dum Galli iniqua lance aurum expendunt et contra tendunt romani3. — Igitur exulis armis, qui ius belli non habebat, ac proinde latrocinio, servatam Romana putandum? an ex patrum auctoritate in illis ultimis reipublicae temporibus restitutum venisse, cum imperium nec ex praesumpta summae potestatis voluntate, ut recte Grotius fimaat, mandatum censeatur?

[9] — Annibal, caeso ad Cannas romano exercitu, victoria uti nescivit. — Tota Asia, ab Antiocho terra marique armata, per regis stultitiam Annibale duce usa non est. — Persei avaritia, qua galatas conducere noluit, macedonum monarchiam romanae felicitati subiecit4. — Sed et ipse Plutarchus alibi5 fatetur hanc ipsam esse sapientiam: hostium stultitia recte uti.



  1. De fortuna romanorum, 12 [Ed.].
  2. Ibid., 5 [Ed.].
  3. Ibid., 12 [Ed.].
  4. Ibid., 11 [Ed.].
  5. In Vita Paulli Aemilii.