Tractatio prima de mundo/Quaestio quarta

Da Wikisource.
Quaestio quarta

../Quaestio tertia IncludiIntestazione 22 settembre 2022 75% Da definire

Quaestio tertia
[p. 32 modifica]

Quaestio quarta.

An mundus potuerit esse ab aeterno1.


P.a opinio.Prima opinio est Gregorii Ariminensis, in 2o dist. p.a q.e 3 art. p.o et 2o, Gabrielis et Occam ibidem; quamvis Occam non ita mordicus tuetur hanc sententiam, quin etiam asserat contrariam esse probabilem. Hos secuntur Ferrariensis, in 8 Phys. qu. 15, et Ioannes Canonicus, in 8 Phys. q. p.a, et plerique recentiorum, existimantium mundum potuisse esse ab aeterno1 , tam secundum entia successiva, quam secundum entia permanentia, tam secundum corruptibilia, quam secundum incorruptibilia. In quam sententiam videtur etiam propendisse D. Thomas, in q. 13 De potentia Dei, et in p.a parte, ubi demonstravit non posse demonstrari procreationem rerum. Probatur p.o Probatur haec opinio: quia quicquid non implicat, a Deo potest effici; sed mundum ab omni aeternitate extitisse, non implicat; ergo [etc.]. Minor probatur: quia si implicaret, maxime implicaret vel propter Deum procreantem, vel propter ipsam procreationem, vel propter ipsam creaturam; sed nullum horum obstat quo minus mundus potuerit esse ab aeterno; ergo [etc.]. Minor probatur. Non enim implicat ex parte Dei producentis: quia si implicaret, maxime implicaret, vel quia nulla res producta potest esse coaeva2 suo productori; vel quia, cum Deus sit agens liberum, debet praecedere aliqua duratione suum effectum; vel quia, si creatura esset coaeterna3 suo creatori, non esset illi superior Deus in omnibus, nam in duratione esset aequalis4: sed nullum horum adimit aeternitatem creaturae: ergo [etc.]. Minor probatur. Non primum: quia in divinis Pater vere generat Filium, qui tamen Patri est coaeternus3 ; tum quia philosophi admittunt in rebus naturalibus aliquas causas efficientes, quae cum effectibus coexistant. Hinc D. Augustinus, probans non repugnare Filium in divinis coaeternum esse Patri, adducit hoc exemplum: splendoris ab igne proficiscentis; qui fuisset coaeternus suae causae, si illa fuisset ab aeterno. Obiecto.Dices, Aristotelem, in 12 Met. t. 16, docere, formam differre a causa efficiente in hoc, quod forma simul est cum eo cuius est forma: at vero causa efficiens est ante suum effectum: ergo etc. R.oRespondeo, Aristotelem ibi tantum contendere, formam simul esse cum composito, hoc est produci simul cum illo; non autem causas [p. 33 modifica]moventes; alioqui producerent se ipsas, quod fieri nequit. Dici etiam posset, formam ut formam semper esse cum composito, non autem efficiens ut tale, cum aliquando praecedat suum effectum, imo ut plurimum; vel etiam, Aristotelem loqui de causis per motum operantibus, quae, cum supponantur motui, et motus fiat in tempore, necesse est ut praeeant suos effectus. Neque 2um: quia etiam si Deus libere agat, cum tamen sit infinitae virtutis, non est minoris virtutis in agendo, quam si ageret necessario: at si ageret necessario, mundum ab aeternitate produceret: ergo [etc.]. Confirmatur: quia tunc agens liberum praeit suum effectum, quando actus voluntatis illius non est simplicissimus et totus simul: at actus voluntatis divinae est totus simul, simplicissimus, ipsique Deo coaeternus5: ergo, cum in Deo velle et posse sint idem, sequitur etc. Neque 3um: quia etiam si creatura ab aeterno extitisset, adhuc tamen duratione inferior esset Deo; nam duratio Dei esset, sicut est, omnino necessaria et independens, at vero duratio creaturae contingens et dependens a divina. Neque implicat ex parte creationis: quia si implicaret, vel implicaret, primo, quia creatio significat actionem aliquam, quae, cum non fiat in aeternitate, fieri debet in aliquo instanti; at in duratione aeterna non potest assignari instans primum; ergo etc.: vel, 2o, quia creatio est ex nihilo productio, quo fit ut creatura prius debuerit esse nihil, deinde per creationem accepisse esse, atque ita non fuisset aeterna: sed neutrum horum impedit: ergo [etc.]. Minor probatur. Non enim primum: quia cum ponitur mundus ab aeterno6 creari, nomine creationis non intelligitur actio aliqua proficiscens a Deo ad creaturas, sed tantum significatur habitudo mundi ad Deum; ad eum modum quo, quando dicimus risibile promanare ab homine, indicamus tantum dependentiam risibilitatis ab illo, tanquam a suo principio intrinseco: lege D. Thomam, in p.a parte q. 41 ar. p.o ad 2um. Neque 2um: quia cum dicimus creationem fieri ex nihilo, non significamus transitum aliquem ipsius non esse ad esse, sed tantum negationem materiae vel subiecti; ita ut fieri ex nihilo sit fieri ex non praesupposito subiecto: quod quadrat in quamlibet creaturam, etiam aeternam. Neque implicat ex parte creaturae. Quia si implicaret, maxime implicaret, vel quia, cum creaturae conveniat ex se non esse, vel illi convenit non esse post esse; quod dici non potest, cum sint multae creaturae incorruptibiles: vel convenit non esse simul cum esse; quod [p. 34 modifica]implicat, ut patet: vel convenit non esse ante ipsum esse; et ita repugnat, creaturam potuisse esse ab aeterno. Vel, 2o, implicaret, quia creatura habet esse participatum a Deo; at si esset ab aeterno, falsum id esset; ergo [etc.]. Sed neutrum horum impedit; ergo [etc.]. Minor probatur: non enim primum; quia cum dicitur creaturae convenire ex se non esse, dicitur quia habet illud a Deo; a quo si derelinqueretur, statim in nihilum recideret: neque 2um; quia etiam si ab aeterno creatura extitisset, habuisset tamen esse acquisitum, hoc est dependens a Deo.

2a opinio.Secunda opinio est Durandi, in 2o dist. p.a, quem secuntur permulti recentiorum; et videtur etiam esse D. Thomae, in p.a parte q. 46 art. 2o, sentientis aeternitatem repugnare quidem corruptibilibus, non tamen incorruptibilibus, ut caelis et intelligentiis. Probatur haec opinio, quo ad secundam partem, ex argumento primae sententiae. P.um argumentum.Probatur quo ad primam partem: primo, quia, si corruptibilia potuissent esse ab aeterno, sequeretur infinitum actu fuisse pertransitum, contra Aristotelem et rationem. Probatur sequela7: quia infiniti dies, menses, anni etc., et infinita individua, fuissent pertransita. Quin imo, cum animae hominum sint immortales, sequeretur actu infinitum esse, illique fieri continuo additionem. 2o: sequeretur aliud absurdius, hoc est dari maius infinito in infinitum. Quia si mundus fuisset ab aeterno, infiniti anni fuissent elapsi; at annus continet 365 dies; ergo plures dies in infinitum praeterissent quam anni. 3o: sequeretur dari creaturam aliquam habentem virtutem infinitam. Probatur sequela: quia, cum intelligentia cognoscat omnes circulationes sui orbis, si mundus ab aeterno extitisset, infinitas circumvolutiones intelligentia comprenderet; atque ita, cum infinitum non possit nisi ab infinito compraehendi, sequeretur in intelligentiis dari vim intelligendi infinitam.

3a opinio.Tertia opinio est Philoponi in libro quo respondet argumentis Procli pro aeternitate mundi, Gandavensis in quodlibeto p.o, D. Bonaventurae in 2o dist. p.a quo.e 2a, Marsilii in 2o dist. p.a art. 2o, Burlei in 8 Phys. in quo.e hac de re super t. 15; et Sanctorum8 Patrum, ut Athanasii9 in 2a oratione contra Arianos, Ambrosii in p.o Hexameri10, Augustini in libro contra Filicianum Arianum, Damasceni in p.o De fide orthodoxa11 cap. 8, Basilii, Hilarii11 ; Augustini item et Athanasii9, utentium hoc argumento adversus Arrium, asserentem Dei Filium esse creaturam: [p. 35 modifica] Argumentum.Nulla creatura potest esse coaeterna12 suo creatori; sed Filius Dei est coaeternus12 Patri; ergo [etc.]. P.um arg.Probatur haec opinio: quia sicut repugnat creaturam habere essentiam infinitam et virtutem, ita et durationem, quae Dei est propria. Confirmatur: quia si aliqua creatura esset ab aeterno, haberet esse necessarium et penitus indefectibile13 etiam per absolutam Dei potentiam. Nam vel posset annihilari ab aeterno, vel non: si posset, cum eadem ponatur ab aeterno, simul esset et non esset; quod implicat: si non posset, ergo per aeternitatem habuisset esse necessarium; nam omne aeternum, ex 9 Met. t. 17, caret potentia contradictionis ad esse et non esse; quod repugnat praepotenti Dei virtuti, a qua omnes res creatae in suo esse dependere debent. Adde quod, si creatura posset esse ab aeterno, in ea creatio et conservatio non differrent: at tamen differre inter se creationem et conservationem certum est, tum ex ipsa rerum definitione diversa, tum quia causa particularis efficiens non est conservans, et si quod datur efficiens conservans, differt tamen quatenus est efficiens et quatenus conservans. 2um arg.2o: quia creatio est productio ex nihilo: quo fit ut non ens necessario debeat praecedere rem creatam. Confirmatur: quia de eo quod producitur, verum est dicere Producitur: sed creatura quae producitur, non potest semper produci, alioqui non haberet esse suum permanens sed successivum; neque in tempore produci, quia nulla est repugnantia in ipsius productione: ergo in instanti producitur, et, ut est consequens, non potest ab aeterno esse. Confirmatur adhuc: quia creatura habet esse acquisitum a Deo: ergo habet illud post non esse; quia non acquiritur quod habetur, sed quod non habetur.

4a opinio.Quarta opinio est D. Thomae, in q.e 3a De potentia art. 14, et in opusculo De aeternitate mundi, et in 2o Contra gentiles c. 38, et in p.a part. q. 46, Scoti in 2o dist. p.a q. 7, Occam in quodlibeto 2o art. 5, doctorum Parisiensium 8 Phys. q. p.a, Pererii in suo 15, et aliorum: qui putant, mundum potuisse fieri ab aeterno secundum incorruptibilia, propter rationes supra factas; at vero secundum corruptibilia, problema esse. Quia, si quid obstaret quo minus res corruptibiles potuisset esse ab aeterno, essent absurda quae infert Durandus: sed illa possunt facile solvi, admittendo dari actu infinitum, et infinitum actu fuisse pertransitum, ergo etc., et dari unum infinitum maius alio.

Conclusio p.aDico, iam primo, mundum non fuisse ab aeterno, cum et Fides [p. 36 modifica]nostra hoc edoceat, quae factum esse in tempore docet. Rationes omnes quae adversantur huic positioni, Aristotelis, Averrois et Procli, positis his duobus fundamentis, nihil prorsus concludunt, quae apud omnes indubitata esse debent: alterum est, Deum esse infinitae virtutis, ac proinde posse ex nihilo producere res omnes creatas; alterum est, Deum in suis operibus ad extra liberum esse, et posse illa efficere et non efficere, quando et quomodo vult. Probatur haec conclusio his rationibus, quae probant etiam aliquo modo, mundum non potuisse esse ab aeterno. Prima est: quia, cum Aristoteles et medici omnes fateantur per cibum et alimentum non restaurari aeque bonum humidum radicale, in quo vita hominis consistit, si mundus fuisset ab aeterno, iam diu defecisset tale humidum et, ut consequens est, vis14 nutritiva et generativa. Secunda ratio est: quia decrescunt homines, ut constat nobis ex Sacris Scripturis et ex historiis15: lege Plinium in lib. 6 c. 16, D. Augustinum in 15 De civitate Dei c. 9; ubi refert, se vidisse, cum multis aliis, humanum dentem molarem tantae16 magnitudinis, ut potuisset conficere centum ex illis hominum qui sua aetate17 vivebant; Nicolaum de Lyra18 in Genesi, Conciliatorem in differentia 4, Petrum Crinitum in lib. 6 De honesta disciplina c. 2, Averroem in 2o De generatione C. 2. Tertia est: quia daretur infinitus hominum numerus; nam, si ex uno ante quinque mille19 septingentos et 48 annos tam multi proseminati sunt quot hac nostra aetate17 vivunt, procul dubio, si mundus fuisset ab aeterno20, infinita hominum multitudo existeret.

2a conclusioDico, 2o, ex parte Dei non repugnare, mundum potuisse esse ab aeterno20. Fundamentum huius conclusionis est: quia Deus ab aeterno fuit omnipotens, et cognovit ac voluit mundum; ergo, quantum est ex parte Dei, potuit mundus ab aeterno extitisse. Antecedens est in confesso apud omnes; quia alias Deus non esset immutabilis. Probatur consequentia: quia tantae facilitatis est Deo mundum producere, quantae est cogitare ac velle, cum sola cogitatione ac voluntate Deus res producat; ergo etc. Obiectio.Neque dicas, Deum non potuisse communicare suam durationem alicui creaturae, hoc est aeternitatem, quia alias potuisset etiam communicare infinitam sapientiam etc.: Respondeo.quia duratio, ut talis, non dicit perfectionem; et, si Deus creaturae durationem aeternam communicasset, talis tamen duratio semper a divina fuisset dependens. [p. 37 modifica] Conclusio 3a.Dico, 3o, ex parte creaturae, sive sit corruptibilis sive incorruptibilis, sive permanens sive successiva, repugnare ut mundus potuerit esse ab aeterno. Probatur haec conclusio: quia quod a Deo producitur, debet per aliquam actionem transeuntem produci ex nihilo: sed quod ita producitur, non potest esse coaeternum productori, ut patet: ergo [etc.]. Minor probatur: quia quod producitur ex nihilo, ante non erat; et quod producitur per aliquam actionem transeuntem, non potest esse aeternum, cum mensuretur aliquo instanti, ante quod instans necesse est praecedere durationem producentis; quae cum sit aeternitas in Deo, implicat etc.. Confirmatur: quia implicat, causam efficientem propriam esse simul cum effectu in eodem primo instanti. Neque obiicias illud de igne et calore, de sole et lumine: quia ultima dispositio ignis, quae inducitur cum forma ipsius, non est effectus illius formae, sed illius quod generat talem formam; sicut et lumen solis non est effectus ipsius solis, sed generantis solem21. Adde, quod creaturae non habent eiusdem speciei mensuram cum Deo, neque sunt idem cum illo; quo fit, ut neque possint coexistere illi: nam ideo in divinis personis Filius coexistit Patri, et Spiritus Sanctus utrique, quia, cum sint una essentia, mensura omnium est aeternitas Patris. 2o: quia alias sequeretur22, si poneretur mundus ab aeterno, mundum necessario a Deo promanasse; nam nullum posset dari instans in quo mundus non esset simul cum Deo, ut patet ex superioribus. Confirmatur: quia, si mundus factus est per emanationem, sol aut, cum mundus emanavit, factus est in oriente aut in occidente aut in meridie aut in septemtrione23, aut in omnibus locis simul, aut in nullo. Secundum et tertium dici non possunt, ut discurrenti patet; ergo primum. Sed si dicas fuisse in aliqua parte, quaero: vel fuit ibi immotus aeterno tempore; et hoc dici non potest, quia quievisset ibi violenter tempore infinito: aut coepit statim moveri ab aeterno versus aliam partem. Et si coepit24 statim moveri, quaero: vel infinito tempore motus est, ante quam pervenerit ad illam partem ad quam movebatur; vel finito. Non primum, quia infinito tempore infinitae circumvolutiones factae fuissent; ergo secundum: atque ita, neque factus est, neque potuit fieri, ab aeterno: ergo [etc.]. Et hoc argumentum applicari potest ad omnia mobilia entia. Ad argumenta, patet ex dictis.

Varianti

  1. 1,0 1,1 2, 8. eterno
  2. 19. coeva
  3. 3,0 3,1 21, 25. coetern.....
  4. 23. equalis
  5. 12. coeternus
  6. 24. eterno
  7. 17. sequaela
  8. 32. santorum
  9. 9,0 9,1 32– 33, 35. Atanasii
  10. 33. Examero
  11. 11,0 11,1 35. ortodoxaIlari
  12. 12,0 12,1 1. coetern.... —
  13. 5. indefectibilem —
  14. 12. vix
  15. 14. hystoriis
  16. 16. tante
  17. 17,0 17,1 17, 22. etate
  18. 18. Lira
  19. 21. ante sex mille (cfr. pag. 27, lin. 10) —
  20. 20,0 20,1 23, 25. eterno
  21. 15. generantis solis
  22. 19. sequaerentur
  23. 24. septemtrionem
  24. 29. cepit