Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/136

Da Wikisource.

est, quia discipulorum eius, propter quos et liaec operatus est Dominus, animae abibunt in invisibilem locum, definitimi eis a Deo, et ibi usque ad resurrectionem commorabuntur substinentes resurrectionem». Praetereo aliorum opiniones, et de dormitione quaedam, et caetera nata ex coniecturis, quae nihil habent firmi et comperti. At modus iste rogandi a patre per filium non est ex coniecturis, firmissimus est, nusquam dubitabilis; quia ex verbo Dei. Quae amentia tandem est adsuefacere gentes et nationes rebus incertis et coniecturis? Annoti hoc illud est? «et ad fabulas convertentur». Verbum Dei conferre eum coniecturis numquid est apostolicum? Evangelicum mandatum non pluris facere quam traditiones hominum, numquid episcoporum, qui Petruin, qui Paulum agunt ? qui coluinnas ecclesiae? Hic modus evangelice orandi est certissimus, et propterea praeferendus, et longe lateque praeponendus et praedicandus. Quid ad liaec respondent? Haec Christi verba sunt. Si Cliristo non credunt, quod re faciunt, declarent iam verbis animi sententiam. Quid inquit Christus? «Quodcumque petieritis patrem in nomine meo, hoc faciam, ut glorificetur pater in filio». — Peccator, inquies, sum —. At ipse dicit: «Non veni vocare iustos, sed peccatores» Quomodo vero vocat? quam benigne, quam liberaliter. «Venite — inquit — ad me otnnes, qui laboratis et onerati estis; et ego reficiam vos; tollite iugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris; iugum enim meum suave est et onus meum leve». Si quis ad Christum mediatorem tam humaniter invitantem non venit; sed alio diffidens divertit infeliciter; ne dubitate, principes, eorum factum esse culpa, qui maximam curam, incredibilem diligentiam adhibuerunt in firmandis eorum traditionibus. Quod si vos illos esse memineritis, qui esse debetis, nihil vobis erit potius, quam ut omnes intelligant, nihil vos in hoc concilio voluisse minus quam superstitionis, nihil plus quam verae et solidae pietatis, ut quantum in vobis fuit per sententias vestras et bene facere et bene petere discerent gentes et nationes. quae invocant nomen Domini nostri Iesu Christi.