Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/150

Da Wikisource.

et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis, et quodcumque solveris super terram, erit sòlutum et in coelis, universam significabat ecclesiam, quae fundata est super petram. unde et Petrus noraen accepit. Non enim a Petro petra, sicut non Christus a christiano sed christianus a Christo vocatur». Itaque non inagis significat Petrus episcopos Romanos, quam caeteros, immo vero quam oranes fideles, qui sunt Christi. Quid ergo tument? quid inaniter inflantur pontifices Romani? tamquam firmissimum esset quod magnorum auctorum interpretatione necesse est vel aliter accipi, vel haberi prò infirmo. Quamobrem inquit Augustinus: «Si bonus es, si ad Christi corpus pertines, quod significat Petrus, habes Christum in praesenti et futuro». Et in libro de agone christiano inquit: «Cum Petro dicitur f amas me, pasce oves meas \ ad omnes dicitur». Quid id est? «Cum Petro dicitur ‘ pasce oves meas ’, ad omnes dicitur». Quam veliera haec legissent, qui uni Petro hoc asserunt fuisse dictum, veluti ex promisso singulari. Quod si omnibus fidelibus est dictum, nemo dubitarit, multa sibi unis arrogasse pontifices Romanos vel temere vel imprudenter. Accedat testimonium Origenis antiquissimi scriptoris. Quod Simon Petrus respondens dixit: «tu es Christus, filius Dei vivi», si dixerimus quemadmodum dixit Petrus, non a carne et sanguine nobis revelatum est, sed a luce, quae illuxit cordi nostro a patre, qui est in coelis, et tamquam non accepta huiusmodi revelatione a carne et sanguine sed luce cordi nostro illucescente a patre, qui est in coelis, efficimur Petrus, et dicetur, quod hunc sermonem sequitur: «Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam, et tibi dabo claves regni coelorutn, et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum, quodcumque solveris, erit solutum in coelis». Haec si a pontificiis hominibus fuissent perpensa, nunquam eorum assentationibus tumuissent Caiphae Romani. Augustini verba sunt, «ideo quippe ait Dominus * super hanc petram aedificabo ecclesiam meam ’ quia dixerat Petrus, ’ tu es Christus, filius Dei vivi 1 super hanc ergo, inquit, petram, quam confessus est, aedificabo ecclesiam meam. Petra autem erat Christus, super