Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/170

Da Wikisource.

sedet. populi multi sunt et gentes et linguae». Quis de certitudine et veritate religionis christianae possit ambigere, in qua mille et quingentis prope annis, quae praedicta fuerant, contingere ita videmus hoc tempore, ut ne minimun quippiam sit praetermissum? «Coelum — inquit Dominus — et terra peribit : verba autem mea non praeteribunt». Credo ego vos admirari solitos esse, principes, si tales fuerunt pontifices Romani (quales utinain non fuissent), quomodo tam diu a gentibus et nationibus summo consensu celebrati et culti sint. Opertebat pontifices sedere super aquas multas, oportebat a gentibus et nationibus multis magno plausu probari doctrinam pontificum, ut impleretur scriptura, essetque Babylon illa mater magna fornicationum et abominationum terrae, cum qua fornicarentur ipsi etiam reges. Magnae, ingentes, omnino infinitae a vobis deo gratiae agendae sunt, principes, qui vos in admirabilem usque adeo lucem vocavit, ut id de vobis neque dici neque cogitari possit. Quid enim est, * fornicari cum Babylone», nisi cum iis sentire et coniungi, qui iura humana et divina confuderunt? «Babylon» externa vox est, apud nos confusionem sonat. Liceat mihi prò amore atque observantia vestra in Christum, principes, aliquid liberius dicere. Imprudenter olim rudibus saeculis imperatores quidam et reges cum Babylone sunt fornicati. Non mens illis noxia fuit, non animus nocens, non sensus, non consilium, non cogitatio ulla peccandi. Quo purior et candidior illorum mens erat, eo facilius a quibusdam malis artificibus fraus et dolus admoti sunt. Imperatores primi illi, qui in barbaris nationibus ex imperii finibus pellendis fuerunt occupati, theologiae litteras interiores attingere non potuerunt, religionem nostram peramanter complexi, quidquid offerebatur, accipiebant, quidquid proponebatur, exequebantur. Quamobrem antistites, qui per id tempus Romae fuerunt, perliberaliter tractati sunt. Nunquam vero imperatores illi crediderunt, eorum muneribus lantani licentiam futuram pontificum Romanorum, neque fonasse legerant, victu et vestitu debere esse contentos episcopos, et cum divitiis non putarunt apud barbatos illos avaritiam subrepere, quae radix est omnium malorum. At ubi episcopi reges esse coeperunt,