Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/172

Da Wikisource.

Africani, contigerunt per id tempus magni bellorum motus, irruptiones Gothorum in Italiam, in Hispanias, in Gallias, in Africam, quibuscum conveniundi et disserendi post commonitionem praeclaram ad pontificem Romanum, (ut concilii Africani verbis utar), ne famosus typus saeculi in ecclesiam Christi induceretur. finem fecerunt Carthaginensia concilia. Occupata misere et diu Italia et illustribus provinciis secutae sunt incredibiles tenebrae disciplinarum omnium multis ac multis saeculis, ita ut non modo liberales artes, sed omnes etiam, in quibus manus accedit, deperderentur. Non solum dicendi genus et antiqua latinitas mutata est, sed etiam forma et figura ipsa litterarum, quarum exempla ad nostra quoque tempora pervenerunt. Quid putatis interea actum de theologia? annon ipsi quoque tenebras fuisse offusas? Superstitio (vetus est) religionem imitatur: proni fuerunt semper homines ad malum. Quis ergo dubitet ad superstitionem fuisse aditum? Omitto, quod tenebrae istae et fames verbi dei et ieiunia praedicta fuerint in scripturis sanctis: ad ea, quae oculis cernimus, veniamus. Quis pietas, annos abhinc non dico sexcentos aut trecentos, sed centuin ipsos, in parietinis imagines conspiciat et risum teneat? Quis latinitatis amator sche* dulam, quae intra hoc tempus scripta fuerit, potest ferre, ut iterum legat? Et quoniam cum imperatore et regibus principibusque civitatum sermo est, de praeliorum genere et ratione belli gerendi perpauca atque intra modum dicamus. Quis non miretur, tanto oiim usu et peritia rei miiitaris apud Romanos et exteras nationes multas ad eam inscitiam fuisse ventum. ut neque milites ordinem servare neque imperatores aciem instruere neque castris fossam ducere neque valium iacere scirent; vulgo sine ordine, sine fossa, sine vallo castra metabantur. Felicitate et virtute vestra, principes, ingenia hominum se extulerunt, animi veluti e longo sonino excitati, (quantum vix videbamur posse sperare) omnia diligentia et industria sunt adsecuti. Pictura, ut a rebus notissiinis et humilioribus incipiam, pulcherrime restituta est: latinae linerie honestissime reductae; rei miiitaris ars atque ratio belli gerendi exquisitior atque absolutior fuit nusquam gentium. Ecquid creditis, theologiae, chaldaicis, graecis, latinis