Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/174

Da Wikisource.

imminutam maiestatem mandatorum Christi, instituta Spiritus sancti restituere possitis, orat atque supplicat, ut neque animi neque corporis laboribus defatigemini, quo minus ecclesiam Dei, quam daemonia quaedam forma hominum induta multis saeculis labefactare conata sunt, vos hoc uno consessu vestro, quem illa sibi horribilem et formidolosum putarunt, gentibus et nationibus vindicetis in pristinam eius lucem et dignitatem.