Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/195

Da Wikisource.

ei valere dicas, atque verbum unum cave de istis maximis calamitatibus, quod illam cura et solicitudine afficere possit. Deus nos tuetur et conservati hactenus praesto fuit, ut dubium non sit eum posthac etiam suam opem et auxilium nobis esse laturum. Plura scribemus, si tempus ita feret, et ad te misissem psalmum, quem nuper versibus graecis mandavi. Salutem nostris verbis herae tuae nuncia et aliis si qui sunt, qui nobis cupiant. Vale. Suinphurdii, [1553].

I

Olympia Morata

Georgio Hermanno Regis Consiliario S. D.

Te eas literas, quas ad te superioribus diebus aurigae nostro dedimus, accepisse puto, quibus et de nostra valetudirfe, et itinere nostro vobis significavimus. Nos adhuc Wirceburgi apud Sinapium sumus: hinc enim non discedemus, quoad nobis nostrae sarcinulae, quae adhuc Bambergae sunt, advehantur. Si quaeris quid agam, literis me abdo, et saepe legens totum produco diem; maiorem levationem non reperio. Vir meus similiter suis studiis se delectat. Fraterculus autem meus ut expeliundo sci rem us, Deum angelís mandasse ut tollant manibus filios suos, ne cum cadant offendant ad lapidem, de fenestra excelso loco in terram super horrida saxa paucis ante diebus decidit, sed illi nihilo plus fuit mali, quam si humi cecidisset. Nihil perfregit, nihil se confecit mali. Valet atque vivit, non sine magna omnium nostri admiratione. Est enim incredibile et praeter naturam, ex tam gravi casu nihil mali ad eum devenisse: ita Deus qui mortuos etiam ab inferis excitare potest, suos incolumes tueri et conservare solet, cui nos omnes commendo et trado. Vale. Wirceburgi, [1550].