Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/208

Da Wikisource.

omnia sunt. Haec fac tecum animo cogites. Utinam intelligam te serio pietatein colere, et Deum metuere. Incumbe, obsecro, in sacras literas, et preces. Quiequid (inquit Christus) meo nomine a patre patieritis, dabit vobis. Memineris te mortali con’ ditione generatam esse, neque audias illos qui dicunt: — Brevissima est haec vita, ergo animo obsequamur, fruamur huius mundi voluptatibus—; quia potius Paulum audias, qui ait: «Si secundum cameni vixeritis, hoc est si corporis voluptatibus vos dederitis, perpetuo peribitis». Plura alias in hanc sententiam scribam, si meas literas tibi gratas luisse intellexero, curaboque ad te christianos libellos perferri, si Christum discere voles. Haec amore summo in te adducta scripsi. Cum enirn me Deus ad summum coeleste regnum asciverit, eorundem aeternorum bonorum te participem fieri maxime veliero : quod si ila cecidisse, ut opto, intellexero, summam ex eo voluptatem capiam, gratiasque Deo agam ingentes. Vale. Heidelbergae, Calendis Iunii, 1554. XXX11I Olympia Morata D. Andreae Grunthlero S. P. D. Salve. Scire quamprimum cupio ut valeas, quid tu agas, et quid istic agatur, et quo loco sitae sint res; quid de reditu, aut quid de accersendis nobis cogites, mirum in modum sum solicita. Quare omnia diligenter ad me scribas, oro; ut tu res se habet, nihil falsi me consolandi causa fingas; nam si quicquam est periculi, quod Deus avertat, id tecum subire impense cupio: quod si aliter facias, summa me iniuria a te affectam esse putabo. Sin autem nihil est mali, quod utinam Deus ita faxit, vide ut negocia nostra, si tamen tempus ita fert, conficias, et scribas, ne sarcirnulae nostrae advehantur, si iter, quod verisimile est, non sit tutum. In primis, mi vir, in his malis velini cogites, nullum nos praesidium firmius habere posse, quam Deum. Hunc quaeso cum aliis piis viris comprecare; nihil est quod piorum