Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/247

Da Wikisource.

sese, et estis episcopi, et iure potestis appellari. Sed ut ad Hieronymum redeam; ego illuni, quamdiu voluit, alui. Verum bonus vir et pudens, ubi agnovit se ad nullum apud nos munus idoneum esse, ad Rhetos proficisci voluit, sperans se illic aliquo pacto utilem fore. Equidem hominis consilium, praesertim non malum, impedire nolui. Quod sero nobis Biblia, tuum, Bullingere amantissime, munus sanctissimum pariter et preciosissimum, reddita fuerint, non sine iusta causa factum fuisse scio. Nam et is cui mandaras negocium, literas ad me dedit humanissimas, pietatisque plenissimas. Neque ipse unquam moram sinistre fueram interpretatus; tantum te certiorem Tacere visum fuit, quid esset actum in ea re, ne silentio tantum munus a tali amico missurn, velie praeterire videremur. Pro quo immortales tibi gratias ago; nam me relaturum esse, polliceri non possum. Tua autem illa hortatio, qua me in extremis literis tuis ad fortiter ferenda adversa, gloriamque Domini et ecclesiam propagandam adhortaris, ea me vehementer incendit. Et ctiperem saepius tali voce excitari. Nam cum saepenumero langueo, tum etiam monstra quaedam me hominum terrent; qui cum homines appellentur, et christiano nomine censeantur, belluas tamen et Scythas ipsos crudelitate et impietate vincunt. Nam nihil quam humanum cruorem, et reipublicae christianae veraeque ecclesiae ruinam sitire, molirique videntur. Scis quid dicam. Sed tamen confido, brevi Dominum nostrum, regem illum regum, supplicia et quidem atrocia, de omni immanitate, impietateque sumpturum. His paucis tecum agere volui, propterea quod nuncium ex animi sententia nactus sum. Is est meus famulus, quem mecum ex Italia duxi, quem tu vidisti. In Italiani proficiscitur, ut videat patrem. Si quid illi mandare velis, diligenter curabitur. Vale per Iesum Christum, et uxorem liberosque tuos dulcissimos, meo et uxoris nomine saluta. 29 lulii. Riformatori italiani del Cinquecento - II. 16