Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/25

Da Wikisource.

AONII PALEARI1 VERULANI ACTIO Ex DECLA R ATIONE TESTIMONII IN PONTIFICES ROMANOS ET EORUM ASSECLAS, AD PRINCIPES CHRISTIANOS, ET PRAEFECTOS CONCILIO, IN QU1BUS HABITAT SPIRITUS DEI. Curri eo consilio domo exissem, ut emitterem aliquando vocem dignam homine christiano, non eram nescius, quae pericula essent adeunda, qui suscipiendi labores, in quas angustias esset veniendum. Neque enim parvi aut obscuri erant terrores isti pontificii, in quos mihi necessario incidendum videbam, si in testimonio dicendo Christi causam suscepissem. Non enim una, non una stare possunt pontificiae sanctiones et evangelium Dei. Illud ut reicerem, quod mihi in visceribus et animo haeret, non poteram; has ut oppugnarem, deterrebat crudele atque atrox imperium pontificum Romanorum, a quibus iam multis saeculis, si qui ad eorum pedes abiici et provolvi respuerunt, Caesares et summi reges magnis molestiis et difficultatibus affecti, civitates amplissimo nomine publicis execrationibus devotae, populi ingentes in numero impiorum habiti et veluti ex orbe nostro exacti sunt atque exclusi. Quod si neque tantis fortunae muneribus quisquam neque vitae sanctitate adhuc fuit, qui nisi ad eorum nutum et voluntatem loqueretur, diem sibi periculo et ignominia vacuum polliceri posset; quid ego sperare debebam ab omnibus rebus imparatissimus, homo inops atque egens, excitaturus in me acerbissimum odium atque invidiam summorum pontificum? In quam cogitationem cum incubuissem, multa versabantur ob oculos. Videbam ego me praeter Christum,