Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/48

Da Wikisource.

de consecratione salis: «Immensam clementiam tuam, omnipotens aeterne Deus, humiliter imploramus, ut hanc creaturam salis benedicere et sanctificare digneris tua pietate, ut sit omnibus sumentibus salus mentis et corporis». Hoccine est ex evangelii cathedra docere? Proli tantam esse hominum socordiam, in.stituere gentes et nationes, petere et sperare salutem mentis et corporis ex salis libatione. Hi sunt praefecti ecclesiae? ministri evangelii? Pseudoapostoli illi, instigante Satana, commentati sunt hanc doctrinam. quatti secuti aemulatores legis, pontifices Romani et eorum asseclae in miros abusus abierunt, quorum magmim atque incredibilem numerum praeteribo consulto, ne vos multis morer; perpaucos, et ex his ritum de cineribus ex ramis olivae cxempli causa et breviter recensebo. Ubi exorcismos et precationes de more adhibuerunt, quae ab episcopo, qui novit et ponderavit, quo et quanto predo simus redempti, sine stomacho recitari non possunt: tandem, ubi thuris fumo et aquae salitae rore arbitrantur satis fugatos esse daemones, reponunt hos ipsos ramos, ut sequenti anno in cinerem redigant, quem feria quarta exorcismis aggrediuntur; eius cineris consecrationem iis precibus confici docuerunt. Recita preces in consecratione cinerum. «Omnipotens sempiterne Deus, parce metuentibus, propitiare supplicantibus, et mittere digneris sancttim angelum tuum de coelis, qui benedicat, sanctificet hos cineres, ut sit remedium salu bre». Quod remedium salubre? perge ne sit obscurum. «Ut quicumque eos super se adsperserint prò redemptione peccatorum suorum, corporis sanitatem et animae tutelam percipiant». Miseret me istorum; nam quae liaec est inscitia atque amentia? Unigenitus Dei, qui est in sinu patris, de coelo descendit, servi formam induit, in tot laboribus vitam duriter egit, expediri in se virgas, vinciri, caedi, in crucem tolli voluit, sanguinem omnem cum vita effudit; prò quo? prò quo? prò redemptione peccatorum nostrorum: praestititne eam? immo vero cumulatissime praestitit. Quid ergo petis per cineres redemptionem peccatorum, quasi non sis assecutus? Si per sanguinem Iesu Christi cumulatissime es assecutus, cur per cineres assequi