Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/60

Da Wikisource.

Recita CAPUT QUARTUM.

Tentaverunt pontifices Romani Deum, cum prò suavissima grana Domini nostri Iesu Christi, per quam credimus servari, imposuerunt onus grave innumerabilium praeceptorum, reclamante Petro et Paulo, sanctissimis apostolis. Neque vero est dubitandum, pontifices, scribas et pharisaeos Hierosolymanos gessisse typum horum nostratium, de quibus dixit Dominus: «Alligant onera gravia et importabilia et imponunt in humeros hominum». Declaratio testirnonii IV. Consequens erat necessario ex tanta aemulatione legalium, ceremoniarum, traditionum, ut durissimum iugum imponeretur cervicibus fideiium gentium et nationum; quas ut a iugo legis liberaret Christus, magnis susceptis laboribus, mori potuit et voluit, ut prò libertate suorum vitam cum sanguine in cruce profunderet. O indignum facinus! o scelus horrendum ! o incredibHem impietatem! Quantum Christus sua morte generi humano profuit, tantum quantum in ipsis fuit, pontifices Romani obt’uerunt. Christus a lege nos liberavit; pontifices reiecerunt in legem. Christus laqueum contrivit; pontifices non laqueum sed laqueos restituerunt. Christus in coelum abiens animis nostris pacem veram reliquit; pontifices ad inferna descendentes pacis et quietis spem sustulerunt. Quae enim pax homini esse potest in ea turba praeceptorum, quae si non singula serventur, peccatum, inquiunt, est mortale, quod est poena animis mors est proposita? Hoc multis ac multis saeculis, conscientiis ulceratis, universae audierunt ecclesiae, corpus ipsum scilicet Christi, quod quoniam