Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/83

Da Wikisource.

ACTIO IN rONTIFlCES ROMANOS per nostram gloriam». Nihil est tantopere mirandum, quod particula usus est, quani Graeci adhibere solent iurando. Tale quid est nostrum «per», quo utimur vulgo, cum firmiter aliquid volumus adseverare. Hac ipsa Graecorum voce nostrum «hercle» et «mediusfidius», nescio quid est maius, quo tamen nonnulli nostro quoque tempore utuntur: eos si roges, dicent nihil a se longius abfuisse, quam per Herculem iurare. Significatum vetus recessit, vox ipsa remansit, quam veluti longo usu tritam et nostram eloquentes scriptores ad numerum orationis aptam non reiciunt. Sicuti enim, cum viam aliquam quotidie imus ac redimus, singula, quae pede terimus, non respicimus, sed quacumque pedes apte ferunt, incedimus, praesertim si in cogitando fuerimus occupati ; sic in progressi! et filo orationis in singulis vocibus non insistimus, sed quaecumque opportune nobis offeruntur, eas accipimus, ut ad maiora quae* dam, in quibus totus est animus, veniamus: in minimis istis et in singulis litteris atque interpunctionibus occupari, non modo theologis, qui praepetis mentis haustus ex aeternis illis mentibus sequuntur, sed etiam oratoribus antiquis puerile ac turpe fuit. Ex sensu Pauli nihil est, quod pervertas praeceptum Christi. Sensus enim ex verbis illis hic est apertissimus: si Christus non resurrexit, ut quid nos periclitamur omni hora? «quotidie— inquit — morior, nae gloria nostra», quae ex resurrectione est, «de qua, — inquit, — quia non ambigo, omni hora tot periculis me expono, ut quotidie prope moriar, et libenter quidem: nae nostram ob gloriam»: scilicet resurrectionis, quam habemus in Christo, Domino nostro, in quo gloriamur, quia primus resurrexit, ut certa esset fides nostra, sciremusque nos cum corpore, ut fecit ipse, redituros aliquando esse in vitam. Nam quod quidam «per vestram gloriam» legebant, potuit fonasse ea res esse in causa, ut putarint iurasse apostolum. Quod vero idem dixerit: «Ego autem Deum testem invoco ad animam meam, quod parcens vobis nondum veni Corinthum»; qui animadvertent, Paulum hic dicere, in ea re spiritu sese agi atque actum, quod cum voluisset ad Corinthios venire, tamen nonaccesserit, ut veteres eruditissimi interpretes colligunt; nullum