Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/85

Da Wikisource.

Venio iam ad argumentum illud, in quo, veluti in arce, adversarii se putant consistere, quod in epistola, quae ad Hebraeos scripta est, illa habeantur, «homines enim per maiorem sui iurant, et omnis controversiae eorum finis ad confirmationeni est iuramentum». Facile quivis hosce ex arce deiciat, faciliime denique ipsa corruet arx, si capitis epistolae plusculum quis admoveat. Non enim agit in ea epistolae parte vir Dei, quod liceat iurare, sed ut veluti ab exemplo et more vulgatissimo hominutn ostendat promissionem, quae Abrahae facta est. firmam esse, quod iuraverit Deus. «Homines enim — inquit — per maiorem sui iurant, et omnis controversiae eoruin finis ad confirmationem est iuramentum; in quo ergo abundantius volens Deus ostendere pollicitationes haeredibus, immobilitatem consilii sui interposuit iusiurandum». Nam quod dictum est, «homines per maiorem sui iurant», ubi adversarii petunt, non erit ab re, si ea verba perpendamus, «homines iurant». Quid ea verba ponderis habeant ut sciamus, ab apostolo est sumendum, expendente Augustino, cuius haec sunt, «cura enim dicitis: — Ego sani Pauli, ego Apollo, — nonne homines estis? quid eos volebat facere? Audite in Psalmis: ’ Ego dixi Dii estis et filii excelsi omnes; omnes ergo ad hoc vocat nos Deus, ne simus homines ’». Ex quibus colligi potest apostolum hic per homines intellexisse gentes et nationes, apud quas vigeret hic iurandi usus per maiorem sui, veluti per primates et regem, et quale illud est, «per Meropis Steropisque caput», aut quid simile, non Christianos, quibus veluti opprobrii loco dicitur * homines estis». Sciebat vir Dei, et confitentur isti, ne per maiorem sui iurarent, a Christo fuisse praeceptum; non ergo dixisset «homines chri* stiani per maiorem sui iurant» cum ita iurare asserant, vetuisse Christum et per Deum tantum iurandum dicant praecepisse. Nam quod argumentatur, erroneuin est dicere, iuramentum in lege nova simpliciter esse prohibitum cum in lege veteri licuerit; — quid? si quis eorum verbis fretus dixerit erroneum est dicere, divortium libello repudii dato in lege nova simpliciter esse prohibitum, cum in lege vetere licuerit, num ferrent? Quid? si ut pseudoapostoli possent dicere de circumcisione, erroneum