Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/93

Da Wikisource.

malitiae, superbiae et ambitionis omnino expers. Quamobrem et Dominus Iesus in medio discipulorum parvulum statuens, inquit: «Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvulus iste, non intrabitis in regnum coelorum». Ex quo sequitur homines imperitos, impuros, infectos cupiditatibus, avaritia et ambitione ardentes, superbia elatos, minime idoneos esse ad conventus istos peragendos in concilii sancti celebrationem. Quos vero et quales, pater Domini nostri lesu Christi hic adesse video, non dubito dicere, eo spiritu adductos, ut pugnent prò traditionibus suis, seque caeteris praeferant, unde et praelatorum superbiae nomen sibi statuant, curentque ut omnia ad unum, veluti ad eorum caput firmamentumque conflati regni cuiusdam deferantur, in quod regnum omnes adspirent, quorum singulorum cupiditati nimis angustus orbis terrarum esse videntur. Dicent tamen se convenisse Christi nomine. li tam audaces sunt, tamque arrogantes, ut per apostolos, non simplices purosque homines minime cupiditatibus infectos et Christi gloriae cupidissimos a Deo electos ante mundi constitutionem, significatos asserant, sed sese tantum mitratos, superbos, elatos, quorum typum, ut dixi, gesserunt mitrati pontifíces, scribae et pharisaei Hierosolymani in Satanae coeno et mundi sordibus, avaritia et ambitione, sicut isti hodie, volutati. Sed ego ad rem. Illud enim, «in nomine meo congregati», omnia complectitur ; omnia ex eo pendent, hoc est si fideles homines in nomine Christi congregati sint in Spiritu sancto. Huic spiritui spiritus Mammonae ex adverso stat contrarius atque inimicus. Alter purus, simplex est atque integer, Dei gloriam prae se ferens, observator. laudator, illustrator beneficii sanguinis Christi, defensor doctrinae et institutionum apostolorum ; alter subdolus, multiplex, corruptus, gloriam incorruptibilis Dei in hominum aut aliarum rerum corruptibilium gloriam convertens, contemptor, detractor, obscurator evangelii, abrogator institutionum et doctrinae. quam per apostolos suggessit Spiritus sanctus. Habet uterque spiritus sua concilia et praefectos suos, «quos ab operibus — inquit Dominus — cognoscetis» non obscuro signo.