Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/97

Da Wikisource.

Recita CAPUT NONUM.

Et quoniam pharisaici homines, habentes quidem speciem pietatis, virtú te m autem eius abnegantes, qui veluti Iannes et Mambres restiterunt Moysi ita et ipsi resisti!nt veritati, interpellatione facta, sperant, se posse illudere populo Dei, occurrendum est. Obiiciunt enim: —«Qui scitis hos libros esse canonicos ? qui scitis Christum esse fílium Dei»? — Dicimus ab ecclesia, veluti Samaritanos audivisse de Christo et de bis libris. At ubi mysterio Dei inenarrabili ad Christum venimus, revelatum nobis neque per cameni neque per sanguinem, sed per patrem Domini, qui in coelis est, et per Spiritum sanctuin, divinum quiddam mirabiliter esse impressutn atque inustum in cordibus nostris, ita ut baptizati spiritu sancto et igne, firmitatis et non superbiae pieni, dicamus verbis evangelicis, «quia non iam propter tuam loquelam credimus, ipsi enim scimus quia hic est verus servator mundi filius Dei vivi». Itaque et spiritus Dei testatur spiritui nostro, quod per Matthaeum, Marcum, Lucam, Iohannem, Paulum, lacobum, Petrum, Iudam Iacobi fratrem, evangelizatuin est et scriptum, quod unum est et idem, esse sanctum evangelium Iesu Christi, et quod hi libri, quos legimus, verissimi sunt: et quod scimus loquimur; et scientia nostra verax est, non ab homine, neque per hominem, sed quia unctio, hoc est, ipse Spiritus sanctus, qui hoc nomine in scripturis appellari consuevit, docet nos. Quamobrem inquit