Pagina:Archivio della R. Società Romana di Storia Patria - Vol. XVI.djvu/224

Da Wikisource.
220 F. Nitti

electioni seu nominationi de persona sua in regem Romanorum seu imperatorem pro tempore facte absque alicuius censure pena ac labe et periurii reatu respersione ac regni Sicilie citra Farum feudi huiusmodi ammissione consentire, et regis Romanorum et imperatoris titulis uti, ac se regem Romanorum et imperatorem post obtentam solitam coronationem denominare, et ipse solus quoad vixerit imperium regére ac regnum Sicilie citra Farum feudum huiusmodi cum imperio et denominatione regis Romanorum seu imperatoris retinere libere et licite valeat, licentiam, et facultatem concessit; ita tamen quod dominium Lombardie seu Tuscie vel maiorem partem earum per se vel alium seu alios nunquam capiet vel occupabit sine Sue Sanctitatis et Sedis apostolicae expressa licentia, prout in bulla concessionis feudi dicti regni Sicilie plenius continetur. Capitula autem ad que prefatus Aloysius orator, asserens se ad infrascripta habere sufficiens mandatum, promisit de rato et cetera et eundem regem obligavit, et que rex ipse adimplere tenetur sunt hec videlicet:

Primo, quia dicto Carolo regi conceditur quod possit retinere dictum regnum Sicilie citra Farum, quod ipse dimittere teneretur in eventum in quem in Imperatorem eligeretur, adeo quod stante dieta prohibitione videtur et dici potest, quinimo est vera nova concessio et investitura dicti regni, non minus pro ipsius regis quam Suae Sanctitatis et dictae Sedis apostolice honore, et nove concessionis huiusmodi validitate et firmitate et beneficii accepti gratitudine Maiestas Sua teneatur dare et perpetuo assegnare dictae Sedi unam ex civitatibus dicti regni Sicilie citra vel ultra Farum cum suo comitatu et territorio et districtu valoris annui saltem trium milium ducatorum seu, loco dictae civitatis, prout vel si eidem regi magis placuerit, annuum censum octomilium ducatorum Camerae apostolicae in festo beati Petri ultra solitum censum parafreni, vel etiam, si idem rex potius elegerit, quod eius arbitrio relinquitur, cum Camera apostolica habeat allumeriam Tulphe, cuius allumina fuerunt per predecessores Suae Sanctitatis deputata pro sancta expeditione, et ex quibus substentantur nobiles et in alla pia opera convertuntur, expeditque dictae Camerae, ut omnes alie allumerie sint dictae Camerae et in dicto Sicilie ac aliis regnis ipsius regis sint nonnulle allumerie privaiarum personarum et dominorum temporalium locorum in dictis regnis consistentium, Maiestas Sua curare debeat et teneatur cum effectu infra sex menses, a die electionis de persona Maiestatis Suae facte computandos, quod domini dictarum allumerariarum illas concedant dictae Camerae pro iusto et rationabili pretio per dictam Cameram illarum dominis, quando sibi placuerit, persol-