Pagina:Archivio storico italiano, serie 3, volume 12 (1870).djvu/374

Da Wikisource.
80 i porti della maremma senese

et districtu Senarum, nec publicis et manifestis usurariis ad fenus super pignus mutuantibus, vel apothecara vel domum cum vela seu tappeto tenentibus in ipsa civitate, comitatu et districtu Senarum, qui ad gravamina seu gabellas ad presens vigentia teneantur pro eo tempora quo tenebuntur alii hospitatores seu usurarii civitatis Senarum, nec quoad ea sic presentialiter vigentia, vigore presentis capituli, se valeant defensare, nisi ut superius dictum est. Hoc etiam acto et intellecto, quod dicti sic mercantias, sensarias et hospitia tenentes, seu alias artes vel ministeria exercentes in ipsa civitate Senarum, intelligantur esse et sint subiecti et subpositi offitialibus Mercantie civitatis Senarum. Et e converso, quod quilibet de civitate, comitatu vel districtu Senarum, dum tamen non pro malefitio exbannitus vel condempnatus Comunis Florentie possit eique liceat libere et secure venire, stare et permanere per se et cum eius familia, mercantiis, rebus ac bonis ipsius ad ipsam civitatem, comitatum et districtum Florentie; in ipsaque civitate, comitata et districtu Florentie, in eiusque et quolibet eorum mercantias, sensarias et quaslibet alias artes facere et exercere ac hospitium tenere pro ipsius magistris et consotiis ac aliis quibuscumque de civitate, comitatu et districtu Senarum, ac etiam pro aliis quibuscumque personis extraneis, quorum factor vel negotiator existeret, vel quorum facta et negotia mercis causa faceret. Et quod pro predictis vel aliquo predictorum non possit cogi, gravari vel aliqualiter molestari ad aliquod onus vel gravamen tara reale quam personale vel mixtum supportandum. Hoc acto et intellecto, quod per predicta vel aliquid predictorum nullum privilegium conferatur hospitatoribus publicis seu cum signo hospitia tenentibus, seu qui in futurum tenerent in ipsa civitate, comitatu et districtu Florentie, nec publicis et manifestis usurariis ad fenus supra pignus mutuantibus, vel apotecam vel domum cum vela seu tappeto tenentibus in ipsa civitate, comitatu et districtu Florentie, qui ad gravamina seu gabellas ad presens vigentia teneantur pro eo tempore quo tenebuntur alii hospitatores seu usurarii civitatis Florentie, nec quo ad ea sic presentialiter vigentia, vigore presentis capituli, se valeant defensare, nisi ut superius dictum est. Hoc acto et intellecto, quod dicti sic mercantias, sensarias et hospitia tenentes, seu alias artes vel rainisteria exercentes in ipsa civitate Florentie, intelligantur esse et sint subiecti et suppositi offitiali Mercantie civitatis Florentie et quibuscumque eius offitialibus, dum tamen pro predictis vel aliquo predictorum nullum preiudicium generetur vel generari possit ullatenus iuribus alicuius singularis persone, vel aliquarum singularium personarum florentinorum vel senensium vel aliunde.