Pagina:Archivio storico italiano, serie 3, volume 13 (1871).djvu/38

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
34 dei giudizi civili in roma

Pauli judicis damus consilium vobis domini senatores quatenus non cogatis abbatissam S. Ciriaci et ejusdem ecclesie yconomum occasione primi consilii restituere et dare secundum tenorem instrumenti scripti per nianum Nicolai scriniarii terras etpratum positum in Campo de Merolis terras scilicet quas laborat Bonfilius l’etri Stephani etc.

Ommissis etc. Datum ind. iii, mense nov. die 7.

In nomine Domini. Nos senatores alme urbis, decreto amplissimi ordinis sacri senatus litteras memoriales fieri facimus de subscripto Consilio dato a sapientibus et consiliatoribus urbis pro monasterio S. Cyriaci quod quidem tale est.

Nos judices Oddo Iohannis Paezi, Iohannes Donadei dativus etc, damus consilium vobis senatores etc. et faciatis de his omnibus ad perpetuum rei memoriam fieri litteras sigillo sacri Senatus impressas. Datum anno dominice incarnationis millesimo centesimo lxxxv, indictione iii, mense madii, die xi. Consilium autem consiliatorum urbis tale est.

In nomine Domini. Nos consiliatores urbis, scilicet Robertus Henrici, Petrus advocati, Falco Nycolai etisse, Petrus Bonifatii, Baronin Petri Iordani, Iohannes Capoccia. Visis attestationibus testium pro ductorum ab ecclesia S. Cyriaci et a filiis Grisecti Yngizelli scilicet Centliio et Oddone et diligenter examinatis confirmamus consilium datum a judicibus et advocatis pro ecclesia S. Ciriaci contra predictos filios Grisecti Yngizelli. Unde consulimus ut totum illud consilium ratum et firmum habeatis et effectui omnibus modis sine mora mandetis. Datum indictione iii, mense iuni die iiii.

Nos autem Senatores Urbis eterne dicta Consilia confirmamus et rata omnimodis habemus precipientes ac statuentes ut Senatus per tempora firma et rata habeant atque teneant et ad effectum perducant et tueantur. Auctoritate itaque omnipotentis Dei sacrique Senatus decreto precipimus ut nulla persona magna parvaque liec contra que sicut superius leguntur nobis consulta et a nobis confirmata sunt aliquo modo venire presumat; sicut amorem nostrum habere cupit, alioquin iram Senatus graviter incurrat et odium populi Romani.

Actum xli anno Senatus, indict. iii, mense iunii, die viii, jussu Senatorum consiliatorum Cinthii Grassi, Gregorii de Calisto, Pandulfi Ovicionis, Bulgarilli, Nycolai Buccemazi, Leonis Iohannis pluge, Ottaviani de Tedaldo.