Pagina:Archivio storico italiano, serie 5, volume 7 (1891).djvu/245

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search

LE PIÙ ANTICHE CARTE

DELLE PIEVI DI BONO E DI CONDINO NEL TRENTINO

(1000-1350)




(Continuazione e fine: Ved. fasc. 1.° pag. 1).


DOCUMENTI.


XV. 1268 dicembre 21.


Riva. - Enrico Soga d’Arco libera il sindaco di Lardare da parte di un affitto che quella Comunità doveva pagargli pel possesso del monte Albis.
Archivio comunale di Lardaro. Nello stesso Archivio si trova pure una copia fatta l’anno 1336 dal notaio Paolo di Bono, per incarico avuto in Cusone il 23 settembre dal vicario vescovile Morle di Caldaro.


(S. N.) in Christi nomine, anno autem Domini millesimo CC.LXVIII, indictione XI, die XI exeuntis decembris, in Ripa, apud domum condam Iacobini de Frugero, in presentia dominorum Pelegrini et Yvani filiorum condam domini Gotfredi de Tridente et Barufaldi et Belini notariorum et aliorum rogatorum testium. Ibique Enricus Soga condam domini Federici de Arco per se atque per suos heredes et successores in perpetuum fecit datam et venditionem et finem ac remissionem in manibus Pregolini sindici hominum et Comunitatis de vila de Lardero recipientibus pro hominibus et Comunitate de Lardero et per suos heredes nominatim de duabus partibus unius potionis casei, quam homines de Lardero dare consueverant dominis de Arco pro monte de Albiso; que potio integra erat unus dies casei in feste sancti Vigilii; tali modo fecit dictam datam et venditionem, finem et remissionem quod de hinc in antea homines de Lardero et sui heredes dictas duas partes dicte portionis a dicto domino Enrico habeant ac teneant et quicquid velint facere faciant absque ulla dicti domini Enrici et eius here-