Pagina:Archivio storico italiano, serie 5, volume 7 (1891).djvu/279

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search

documenti 259

Item quod fiat via sancti Laurentii usque in Fraynls. Item quod fiat una via de Valmora usque ad dosum Plagnolorum.

Item quod predicti homines debeant terminare circa vasum Ciexis et comune in culturis dividere ut eis videbitur expedire.

Item quod quilibet iuratus veniat quando vocatur per consules, pena xii imp. qui expendantur incontinenti per socios qui interessent, die tertia madii.

Item quod quicunque inciderit ligna in buschis Ranchi, quod trahat dicta ligna de dictis buschis infra tres dies, et non incidatur in dictis buschis nisi quod illa die extra trahatur pena v sol. imp. aut quod illa ligna que inciduntur extrahantur ad tertiam diem.

Item quod quicumque inciderint ligna in Sorinis debeant predicta ligna de dicta silva expedire hinc ad pasca madii; et quod nullus incidat hinc antea nisi unum lignum magnum sive arborem donec illud expedient extra silvam, pena x sol. imp. et similiter in omnibus aliis silvis Comunis Condini.

Item quod boves non pascant nisi in campis non imbiavatis, aut in viis ubi vadunt cari et ubi terminatum est comune a diviso, et non in aliquibus borzis, pena xii imp.

Item quod quilibet debeat trahere ledamina sua sive aliena in pratis de Foziis in quibus fenum dictorum pratorum comeditur in dictis pratis per alia prata ad minus dampnum ubi non potest via comoda haberi, et si fleret dampnum extimetur in extimatione duorum honorum hominum, pena v sol. imp.

Item quod omnes ordinationes sive poste scripte in Condino sint etiam in Briono, salvis suis regulis.

Item quod aqua Zolisii non conducatur extra vassum suum nec aqua Rivi de Crono, pena tres sol. imp. pro quolibet et quolibet die.

Item quod alique bestie nisi boves et vache a iugo aut tauri aliquo tempore non debeant pascere in Frontignano, in Fascis, in Navazis, in Purola, in Yscla, in Bargis, in Ronchis de sub Albastono, usque ad ronchum Contrini, a via publica infra, pena iii sol. imp. pro quolibet homine qui contrafaceret et pro qualibet die.

Item quod nullus debeat segare stabula malgarum in montibus per unam balestratam prope cassinas, pena x sol. imp.

Item quod omnes bestie quando sunt in montibus, videlicet quando malge facte sunt non pascant a Crosta del Valfinal infra versus Arestum usque ad Ridum de Scrollo sicut vadit, pena x sol. imp. pro qualibet hora et pro qualibet die.

Item quod nullus homo sive mulier faciat herbam in campis imblavatis vel in ronchis eorum postquam eis denuntiatura fuerit per salterios in omnibus predictis culturis pena xii imp.