Pagina:Archivio storico italiano, serie 5, volume 7 (1891).djvu/69

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search

documenti 49

scriptos qui non aderant in suprascriptum tenorem fuerunt, et dedit Odoricum de Cavedeno qui mittat eos in tenutam.

Actum Tridenti supra domum canonicam.

Anno domini millesimo C.LXXXVIIII.

(S. N.) Ego Iohanes Pencius notarius domini F. imperatoris interfui et unius tenoris IIIIor brevia rogatus scripsi.


V. 1197 agosto.


Brescia. - Elena Brusati, abbadessa del Monastero di S. Giulia, investe il prete Pizolo di S. Andrea e Proteuto di Condino, rappresentanti del Comune di Condino, del monte Sirol.
Riportato in sunto dal Gnesotti (p. 93), che disse d’averlo veduto nell’Archivio comunale di Brione. Ora non vi si trova più; si pubblica secondo una copia fatta nel secolo scorso dal notaio Angelo Giuseppe Butterini e da lui erroneamente datata 1597, che si conserva nell’Archivio comunale di Condino.

In Christi nomine, amen. Die sabbathi intrante mense augusti, in civitate Bixie, in claustro Monasterii Sancte Iulie, per lignum quod in sua tenebat manu domina Helena Brusiada, Dei gratia predicti Monasterii Abbatissa, presentibus et consentientibus sororibus suis, videlicet domina Benintena, domina Helena domini Recharani, et domina Cecilia de Elio, et domina Brixiana de Pontecarali, et domina Richelda de Bassano et domina Cara de Elio, investivit presbiterum Pizolum Sancti Andree et Protheutum de Condino nomine Comunis de Condino, ad recipiendam istam cartam, nominative de quodam monte, qui dicitur mons Serolus, qui iacet in territorio Condini, cui coheret a mane Rive, meridie Sechable, sero Rumantera et a septentrione Palestratiche. Eo vero modo et ordine fecit hanc investituram ut Comune Condini seu homines illius terre qui nunc suat et pro tempore fuerint et eorum heredes seu successores vel cui dederint seu habere statuerint perpetuo illum montem habeant et teneant vendendo, donando, prò ipsa anima iudicando et quicquid voluerint faciendo, qui mons est iuris Monasterii, reddendo annuatim in festo sancte Marie de augusto vel ad octavam fictum unam libram cere; dato et consignato predicto fleto iam dicto Monasterio, alla super imposita Aeri non debet. Convenerunt inter se si Comune Condini seu homines iilius terre vel eorum heredes seu successores predictum montem vel ius quod in eo habent vendere voluerint, tunc primo debent appellare ipsam Abbatissam vel eius succeditricem, et ei pro quinque solidis imperialibus minus dare quam alii si emere voluerit, alioquin vendant cui voluerint, salvo ficto, excepto servo vel ecclesie, seu potenti homi-