Pagina:Archivio storico italiano, serie 5, volume 7 (1891).djvu/73

Da Wikisource.

documenti 53

spondit: sic, et ceteri homines fuisse de Roncono audivit set nesit per partem an non.

Omnebonus dal Ponto, iuratus testis dicit idem per omnia quod suprascriptus Martinus de la Fontana, Interrogatus si credit quod sit melioranientum de duplo de montibus, respondit nesit; item si credit quod sit melioramentum de aliquo de montibus, respondit: sic, et dicit quia nesit quod pater suus sit ad arma pro facto suprascriptorum montium.

Stephanus da Purro, iuratus testis, dicit quod vidit ante concordium factum de montibus inter Concilium de Terra et illud de Purro, quod homo de Roncono vetuebat ad nos inferius et accipiebant sortes in concordie de montibus nobiscum; itera postea venit homo de Torra et alpegabant a Pura a forza, unde fuimus ad arma nostrum Concilium de Purro cum ilio de Torra, et pre timore illorum venimus ad concordium, sicut dixit una carta facta ab Albertono notarlo et sententia fuit comissa ut Cofa a Roncono et Hanricus da Savige scrìbere facerent, unde dico quod ipsi de Torra sunt meliorati in duplum de cambio de montibus facto.

Albertus dal Ponto, iuratus testis, dicit idem quod suprascriptus Martinus da la Fontana; interrogatus si sit quod homines de Concilio de Torra de cambio facto de montibus cum Concilio de Purro, si habeant de melioramento homines de Torra, respondit: sic, set nesit quantum.

Buulcus da Strata, iuratus testis, dicit quod ante quod fuisset factum cambium, quod non vidit ullo tempore quod homo de Roncone petentem partem neque ullam sortem de montibus cum Concilio de Purro et cum Lafranco syndico; a concordie facto huc nihil dicit se scire.

Albertonus Peza da Puro, iuratus testis, dicit idem quod suprascriptus Buulcus; interrogatus quomodo sit hoc esse verum; respondit per patrem suum Ladulfum, qui dicebat et quod homo de Roncono ullam partem habebat in montibus da sut da Riveglero ante cambium; interrogatus si vidit homo de Roncono ad arma cum Concilio de Purro, respondit: sic, et ipsemet testis fuit cum fratribus suis cum suo Concilio et sic fecimus concordium; interrogatus si illi de Torra habuere melioranientum de cambio de montibus, respondit: sic satis, set nesit quantitatem.

Interrogatus Martinus da Valero si homo da Roncono habebat partem de montibus solert (sull’Ert), de Avalena et de Bovignocolo et quartam partem de Rula et..... cum Concilio da Purro et cum homine da Tangne et dal Ponto et da Bregno ante cambium; respondit: nesit nisi quod audiebat dici quod homo de Roncono faciebat guerram cum Concilio de Purro et petebat quartam partem de montibus donec faceret concordium sicuti continetur in una carta