Pagina:Archivio storico italiano, serie 5, volume 7 (1891).djvu/75

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search

documenti 55

Ponte, et Arlemboldi et Albrici de Valero et aliorum quam plurium. Ibiqiie in puplica vicinitate Roba de Rilucono confessus fuit se pretio finito accepisse a Martino de Fonte et ab Omnebono de Ponte et a Grasso de Roncone, consulibus Regale de Roncone sexdecim libr. donar, ver., unde nomine venditionis ad praetium investi vit eos consules nomine et vice Comunitatis que ad hoc pertinet videlicet de Runcono nominatim de toto ilio quod habebat et tenebat et erat visum habere in Pra de Bendo, videlicet terra arativa et prativa et racione et busco et averto quod in ea pertinentia habebat, et dedit Ser Otolinum de Runcono qui mittat eos in tenutam; taliter fecit dictani medietatem quod ipsa Comunitas de Runcono in perpetuum quicquid voluerit faciat et sui heredes sine omni contradictione suprascripti venditoris neque suorum heredum, quas dixit dictus venditor nulli alii esse impeditas nisi suprascripte Comunitati; et si plus valerent nomine donationis investivit eos consules nomine Comunitatis; insuper promisit dictus venditor per se et suos heredes ac successores semper et in omni tempore defendere et expedire ab omni persona cum ratione sub pena dupli suprascripte Comunitati et suis successoribus, sicuti pro tempore fuerint meliorate aut valuerint sub extimatione honorum horainum in consimilibus locis stipulatione subnixa, et si non potuerint investivit eos consules nomine Comunitatis de cerrenata illa quam habet in Lothino taliter quod ipsa Comunitas debeat habere eam cum toto ilio quod pertinet ei cerrenate, et si plus valuerit nomine donationis investivit eos consules nomine Comunitatis et iuravit sicut suprascriptum est atendere per omnia. Anno a nativitate domini millesimo ducentesimo XXI, iudictione nona.

Ego Lafrancus notarius sacri pallatii interfui rogatus et scripsi.


Lo stesso giorno, Giovanni di Bregno investe della metà de’ suoi possessi in Pradibondo Zavarisio di Bregno, console di detta villa, e dell’altra metà Zanello Goffa, Giovanni d’Anglone e consorti, e ne riceve lire 22; essendo presenti Corrado e Bellato di Roncone, Giovanni detto Fuserio di Banalo e Recaldo di Tagnè.
Lo stesso giorno, Zanello Goffa investe de illo diviso, che aveva in Pradibondo, i tre consoli sunnominati del Concilio di Roncone, e ne riceve lire 25; essendo presenti i fratelli Levrero e Giovanni di Bondo e Picegalo e Ottobono di Belenda di Lardaro.

(S. N.) In Christi nomine, amen; die sexto exeuntis aprilis, in Pradebondo; in presentia Levreri et Iohannis eius fratris de Bendo, et Otoboni de Belenda et Picegali de Lardero et aliorum quam plurium. Ibique in puplica vicinitate ad sommum campane coadunati Roba et Badilus et Arlemboldus et Rethaldus et Iohanes de Bregno et Iohanes de Valero, et Rospinellus et Albertonus de Monte, et