Pagina:Archivio storico italiano, serie 5, volume 7 (1891).djvu/77

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search

documenti 57
VIII. 1221 settembre 5 e 14.


Creto e monte Clef. - Il sindaco di Condino, Brione e Cimego elegge dodici uomini per determinare certi confini sul monte Clef tra i possessi di Condino e quelli della Pieve di Bono inferiore. - Designazione dei detti confini.
Archivio comunale di Condino.
Nello stesso Archivio si trova, pure una copia di quest’atto fatta il 15 giugno 1386 dal notaio Bartolomeo q. ser Paolo notaio di Bono, a Stenico, ad istanza del Sindaco di Condino e col consenso di Enrico di Lichtenstein, vicario vescovile, e autenticata anche dai notai Antonio di Gaudento e Giovanni q. ser Crescenzo di Vezzano.


In Christi nomine; die V intrantis septembris; in portigalia Plebis Boni, in presentia domini Albertoni subdiaconi, domini Yygelmi et domini Walterii clericorum dicte Plebis, et Fabiani de Daono et Bonaenti de Merlino et Delaiti filii Alberti de Savallo et Petri calderarii et aliorum quam plurium testium rogatornm. Ibique Orlandus cui Badillus dicitur, sindicus hominum de Condino et de Briono et de Cimago, quoad litem mentis Clevi de loco Campi Griareci pertinet secundum quod in quadam breviatura de carta a Vitali notario confecta. continebatur, dedit defensionem duodecim hominibus de Plebatico Boni ad defendendum quantum eorum de Bono erat de Campo Griarezo, quos idem Badilus sindicus cernuit et per cuncta designavit eos xii homines, nomina quorum hec sunt: dominus Benveuutus et dominus Bonacursus de Daono et Pasius de Merlino, et Bonaldus et Yyzardus de Praso et Niger de Levite et Alturius de (Jusono et Magnus de Strata et Bonzuannus de Parrò et Altemannus et Albertus quondam Codebo de Savige et Zigalus conversus; et per stipulationem promisit ipse sindicus suprascriptus Maiavacce de Daono, sindico Comunis Boni a Riveglero in zusum, secundum quod contenebatur in quadam breviatura a me notario scripta et confecta, et sub pena centum librarum imper., et ipse Maiavacca sindicus per stipulationem promisit ei Badilo sub eadem pena, nomine et vice Comunium do quibus erant sindici, quod talia confinia et tales postas et tales terminos qualia et quales ili! qui sunt cernuti et quibus date sunt defensiones per sacramenta quam talia tenebunt et facient tenere suis Comunibus et eorum heredibus et successoribus illorum Comunium suprascriptorum, et quod non contravenient per se nec per suos heredes neque successores sub eadem pena centum librarum imper., et si contravenerit aliqua pars illorum vel unus seu plures, quod debet emendare pars parti cartam servanti dictam penam suprascriptam nomine pene; pena soluta carta Arma permanere debet,